Capp.
7-9
7.
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius
cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones
exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non
aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus. Quid autem interest
ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit,
qui ante nati sunt –
Qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri - praesertim cum apud eos
ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi
possit. Homines enim populariter annum tantummodo solis, id est unius astri,
reditu metiuntur; cum autem ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra
redierint eandemque totius caeli discriptionem longis intervallis rettulerint,
tum ille vere vertens annus appellari potest; in quo vix dicere audeo, quam
multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus
exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit,
quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis
omnibus ad principium stellisque revocatis expletum annum habeto; cuius quidem
anni nondum vicesimam partem scito esse conversam.
Quocirca si reditum in hunc locum
desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem
est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam
potest?
Igitur, alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri,
neque te sermonibus vulgi dederis nec in praemiis humanis spem posueris rerum
tuarum! Suis
te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus; quid de te alii
loquantur, ipsi videant! Sed loquentur tamen; sermo autem omnis ille et
angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit
et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis exstinguitur.'
8.
Quae cum dixisset: 'Ego vero,' inquam, 'Africane, si quidem bene meritis de
patria quasi limes ad caeli aditus patet, quamquam a pueritia vestigiis
ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio eito
enitar multo vigilantius.' Et ille: 'Tu vero enitere et sic habeto, non esse te
mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma ista declarat, sed mens
cuiusque is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te
igitur scito esse, si quidem est deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui
providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est,
quam hunc mundum ille princeps deus, et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse
deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.
Nam quod semper movetur, aeternum est. Quod autem motum affert alicui,
quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat
necesse est. Solum igitur, quod se movet, quia numquam deseritur a se, numquam
ne moveri quidem desinit. Quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc
principium est movendi. Principii autem nulla est origo; nam ex
principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim
esset id principium, quod gigneretur aliunde. Quodsi numquam oritur, ne
occidit quidem umquam. Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur
nec ex se aliud creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur.
Id autem nec nasci potest nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura et
consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo impulsa moveatur.
9.
Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se ipso moveatur, quis est, qui hanc
naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur
externo; quod autem est animal, id motu cietur interno et suo; nam haec est
propria natura animi atque vis. Quae si est una ex omnibus, quae sese moveat, neque nata
certe est et aeterna est.
Hanc tu exerce optimis in rebus! Sunt autem optimae curae de salute patriae;
quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam
pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore,
eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime se a corpore
abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque
se quasi ministros praebuerunt impulsuque libidinum voluptatibus oboedientium
deorum et hominum iura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam
volutantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur.'
Ille
discessit; ego somno solutus sum."
|