Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 9-129. Nam cum P. Africanus hic Pauli filius feriis Latinis Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse, familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero. quem cum comiter Scipio adpellavisset libenterque vidisset, 'quid tu' inquit 'tam mane Tubero? dabant enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras'. tum ille (Tubero): 'mihi vero omne tempus est ad meos libros vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei publicae'. tum Scipio: 'atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo.' et ille (Tubero): 'at vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi ut constituimus parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio.' (Scipio) 'libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur.' 10. Tum ille (Tubero): 'visne
igitur, quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum Africane
videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit de isto altero sole quod
nuntiatum est in senatu? neque enim pauci neque leves sunt qui
se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda
sit.' hic Scipio: 'quam vellem Panaetium nostrum nobiscum
haberemus! qui cum cetera tum haec caelestia vel studiosissime
solet quaerere. sed ego Tubero - nam tecum aperte quod sentio
loquar - non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui
quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat ut oculis ea
cernere videatur aut tractare plane manu. quo etiam
sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit,
eaque quae de natura quaererentur, aut maiora quam hominum ratio consequi
possit, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.' 11. Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit. et cum simul P. Rutilius venisset, qui est nobis huius sermonis auctor, eum quoque ut salutavit, propter Tuberonem iussit adsidere. tum Furius: 'quid vos agitis? num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?' 'minime vero', Africanus; 'soles enim tu haec studiose investigare quae sunt in hoc genere de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius quidem noster etiam, sub ipsis Numantiae moenibus solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere.' 'quae res tandem inciderat?' inquit Philus. tum ille (Scipio): 'de solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te audire quid sentias.' 12. Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad eum Laelium domoque iam exisse. tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laeli, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio. dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti, Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |