Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 13-1613.
Tum Philus: 'non mihi videtur' inquit 'quod hi venerunt alius nobis sermo esse
quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum auribus.' hic Laelius: 'quid tandem agebatis, aut cui sermoni nos
intervenimus?' (Philus) 'quaesierat ex me Scipio quidnam
sentirem de hoc quod duo soles visos esse constaret.' (Laelius)
'ain vero, Phile? iam explorata nobis sunt ea quae ad domos nostras quaeque ad
rem publicam pertinent? siquidem quid agatur in caelo
quaerimus.' et ille (Philus): 'an tu ad domos nostras non
censes pertinere scire quid agatur et quid fiat domi? quae non
ea est quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium
quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim si haec
ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. ac me quidem
ut hercule etiam te ipsum Laeli omnisque avidos sapientiae cognitio ipsa rerum
consideratioque delectat.' 14.
Tum Philus: 'nihil novi vobis adferam, neque quod a me sit excogitatumaut inventum; nam memoria teneo
C. Sulpicium Gallum, doctissimum ut scitis hominem, cum idem hoc visum
diceretur et esset casu apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram quam
M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima
sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse
proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen
audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venustior
et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo
Virtutis Marcellus idem. 15.…(Scipio)
'fuit, quod et ipse hominem diligebam et in primis patri meo Paulo probatum et
carum fuisse cognoveram. memini me admodum adulescentulo, cum pater
in Macedonia consul esset et essemus in castris perturbari exercitum nostrum
religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset. tum ille cum legatus noster esset anno fere ante quam consul est
declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse
prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum,
cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non posset attingere.' 'ain tandem?' inquit Tubero; 'docere hoc poterat ille homines paene
agrestes, et apud imperitos audebat haec dicere?' (Scipio) 'ille vero, et magna
quidem cum… 16 Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente, Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora cuius auditor fuerat acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque etsi non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi intermenstruo tempore. quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno quinquagesimo <et> CCC. fere post Romam conditam 'Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.' atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.' |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |