Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 17-2017.
Tum Tubero: 'videsne, Africane, quod paulo ante secus tibi videbatur,
doc… 18.
Tum Laelius: 'non audeo quidem' inquit 'ad ista Scipio dicere, neque tam te aut
Philum aut Manilium… 'Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus' qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles: 'Astrologorum signa in caelo - quid sit observationis, Atque idem - multum enim illum audiebam et libenter - Zethum illum Pacuvi nimis inimicam doctrinae esse dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari velle, sed paucis; nam omnino haud placere'. quodsi studia Graecorum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam ad ipsam rem publicam conferre possumus. istae quidem artes, si modo aliquid, <id> valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius possint maiora discere.' 19.
Tum Tubero: 'non dissentio a te, Laeli, sed quaero quae tu esse maiora
intellegas. (Laelius) dicam mehercule et contemnar a te
fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec quae
videntur ante oculos esse magis putem quaerenda. quid enim
mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam
clara re publica natus, quaerit quo modo duo soles visi sint, non quaerit cur
in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint? nam
ut videtis mors Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus
divisit populum unum in duas partis; obtrectatores autem et invidi Scipionis,
initiis factis a P. Crasso et Appio Claudio, tenent nihilo minus illis mortuis
senatus alteram partem, dissidentem a vobis auctore Metello et P. Mucio, neque
hunc qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis,
triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi molientibus, bonis viris
locupletibus perturbatis, his tam periculosis rebus subvenire patiuntur. 20. Tum Mucius: 'quid esse igitur censes Laeli discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum quod postulas?' (Laelius) 'eas artis quae efficiant ut usui civitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. quam ob rem ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet quem existimet esse optimum statum civitatis; deinde alia quaeremus. quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via perventuros, earumque rerum rationem quae nunc instant explicaturos.' |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |