Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 37-4037.... (Scipio) 'sed si vis Laeli, dabo tibi testes nec nimis antiquos nec ullo modo barbaros.' (Laelius) 'istos' inquit volo.' (Scipio) 'videsne igitur minus quadringentorum annorum esse hanc urbem ut sine regibus sit?' (Laelius) 'vero minus.' (Scipio) 'quid ergo? haec quadringentorum annorum aetas ut urbis et civitatis num valde longa est?' (Laelius) 'ista vero' inquit 'adulta vix'. (Scipio) 'ergo his annis quadringentis Romae rex erat?' (Laelius) 'et superbus quidem. (Scipio) quid supra? (Laelius) 'iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat.' (Scipio) 'ergo ne iste quidem pervetus?' (Laelius) 'minime, ac prope senescente iam Graecia.' 'cedo, num' Scipio 'barbarorum Romulus rex fuit?' (Laelius) 'si ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut barbaros, vereor ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto.' et Scipio: 'atqui ad hoc de quo agitur non quaerimus gentem, ingenia quaerimus. si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus. 38.
Tum Laelius: 'video te Scipio testimoniis satis instructum, sed apud me, ut
apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent.' tum Scipio: 'utere
igitur argumento Laeli tute ipse sensus tui.' 'cuius' inquit ille
(Laelius) 'sensus?' (Scipio) 'Si quando, si forte tibi visus es irasci
alicui.' (Laelius) 'ego vero saepius quam vellem.' (Scipio)
'quid? tum cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?' (Laelius) 'non mehercule' inquit, 'sed imitor Archytam illum
Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat,
'a te [in] felicem' inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus
essem.' 39. Tum Laelius: 'quid quaeso interest inter unum et plures, si iustitia est in pluribus?' et Scipio: 'quoniam testibus meis intellexi Laeli te non valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc quod dico probem.' 'me?' inquit ille (Laelius) 'quonam modo?' (Scipio) 'quia animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset.' (Laelius) 'quippe vilico.' (Scipio) 'quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis?' (Laelius) 'immo vero unus' inquit. (Scipio) 'quid? totam domum num quis alter praeter te regit?' (Laelius) 'minime vero.' (Scipio) 'quin tu igitur concedis itidem in re publica singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos?' (Laelius) 'adducor,' inquit, 'et prope modum adsentior.' 40.
Et Scipio: 'tum magis adsentiare Laeli, si - ut omittam similitudines, uni
gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri
navem committere, aegrum alteri quam multis - ad maiora pervenero.' (Laelius) 'quaenam ista sunt?' (Scipio) 'quid? tu non vides unius inportunitate et superbia
Tarquinii nomen huic populo in odium venisse regium?' (Laelius)
'video vero' inquit. (Scipio) 'ergo etiam illud vides, de quo progrediente
oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum
insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta
multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes
omnium rerum, tum secessiones plebis, tum prorsus ita acta pleraque ut in
populo essent omnia.' (Laelius) 'est' inquit 'ut
dicis.' |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |