Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
LIBER IICapp. 1-41.<Hic
omnes flagrarent cupiditateaudiendi,
ingressus est sic loqui Scipio: 'Catonis hoc senis est, quem ut scitis unice
dilexi maximeque sum admiratus, cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam
meo studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me numquam satiare potuit
oratio; tantus erat in homine usus rei publicae, quam et domi et militiae cum
optime tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo. et gravitate mixtus
lepos, et summum vel discendi studium vel docendi, et orationi vita admodum
congruens. 2. Hoc cum omnes adprobavissent, 'quod habemus' inquit 'institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus - concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino - is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus, pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur ut adoleverit et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbs incolebant, aequo animo illi libenterque parerent. quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut [et] iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur. 3.
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse
rem publicam. urbi autem locum, quod est ei qui diuturnam rem publicam serere
conatur diligentissime providendum, incredibili opportunitate delegit. neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque
facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumve procederet, aut in ostio
Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem
ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse
opportunissimos situs maritimos urbibus eis quae ad spem diuturnitatis conderentur
atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis
oppositae sed etiam caecis. 4.
Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac mutatio morum;
admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et inportantur non merces
solum adventiciae sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere
integrum. iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri
semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius, atque etiam cum manent
corpore, animo tamen exulant et vagantur. nec vero ulla res magis labefactatam
diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac
dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum
cultum reliquerant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |