Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 13-1613. Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit, eumque ad regnandum Sabinum hominem Romam Curibus accivit. qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos. 14.
Ac primum agros quos bello Romulus ceperat divisit viritim civibus, docuitque
sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis
omnibus, amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et
fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque
frugum defenditur. idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis ad
pristinum numerum duo augures addidit, et sacris e principum numero pontifices
quinque praefecit, et animos propositis legibus his quas in monumentis habemus
ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigavit,
adiunxitque praeterea flamines Salios virginesque Vestales, omnisque partis
religionis statuit sanctissime. 15. Quae cum Scipio dixisset, 'verene' inquit
Manilius 'hoc memoriae proditum est Africane, regem istum Numam Pythagorae
ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de maioribus
natu audivimus, et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id
annalium publicorum auctoritate declaratum videmus.' tum Scipio: 'falsum est
enim Manili' inquit 'id totum, neque solum fictum sed etiam imperite absurdeque
fictum; ea sunt enim demum non ferenda mendacia, quae non solum ficta esse sed
ne fleri quidem potuisse cernimus. nam quartum iam annum regnante Lucio
Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in eas Italiae partis Pythagoras
venisse reperitur; olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni
initium et Pythagorae declarat adventum. 16. Atqui multo id facilius cognosces,' inquit Africanus, 'si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumpta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent unde huc translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum sed consilio et disciplina confirmatum esse, nec tamen adversante fortuna. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |