Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 21-2421.
Tum Laelius: 'nunc fit illud Catonis certius, nec temporis unius nec hominis
esse constitutionem <nostrae> rei publicae; perspicuum est enim, quanta
in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. sed sequitur is qui
mihi videtur ex omnibus in re publica vidisse plurimum.' 'ita est' inquit Scipio. 'nam
post eum Servius Tullius primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt
ex serva Tarquiniensi natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus. qui cum famulorum <in> numero educatus ad epulas regis
adsisteret, non latuit scintilla ingenii quae iam tum elucebat in puero; sic
erat in omni vel officio vel sermone sollers. itaque
Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus quas
ipse didicerat ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit. 22....
(Scipio) duodeviginti censu maximo. deinde equitum magno numero ex omni populi
summa separato, relicuum populum distribuit in quinque classis, senioresque a
iunioribus divisit, easque ita disparavit ut suffragia non in multitudinis sed
in locupletium potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum
est, ne plurimum valeant plurimi. quae discriptio si esset ignota vobis,
explicaretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae cum
sex suffragiis et prima classis, addita centuria quae ad summum usum urbis
fabris tignariis est data, LXXXVIIII centurias habeat; quibus e centum quattuor
centuriis - tot enim reliquae sunt - octo solae si accesserunt, confecta est
vis populi universa, reliquaque multo maior multitudo sex et nonaginta
centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret
nimis, ne esset periculosum. 23.
(Scipio) sexaginta annis antiquior, quod erat XXXVIIII ante primam olympiadem
condita. et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus
videtur mihi commune nobis cum illis populis fuisse. sed quod
proprium sit in nostra re publica, quo nihil possit esse praeclarius, id
persequar si potero subtilius; quod erit eius modi, nihil ut tale ulla in re
publica reperiatur. haec enim quae adhuc evi ita mixta fuerunt et in hac
civitate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, ut temperata nullo
fuerint modo. 24.... (Scipio) … ferebant. etenim illi iniusto domino atque acerbo aliquamdiu in rebus gerundis prospere fortuna comitata est. nam et omne Latium bello devicit, et Suessam Pometiam urbem opulentam refertamque cepit, et maxima auri argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione persolvit, et colonias deduxit, et institutis eorum a quibus ortus erat dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |