Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 25-2825.
Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo
discite adgnoscere. id enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec
nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum publicarum, ut cum sciatis
quo quaeque res inclinet, retinere aut ante possitis occurrere. nam
rex ille de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus integra so mente
non erat, et cum metueret ipse poenam sceleris sui summam, metui se volebat;
deinde victoriis divitiisque subnixus exultabat insolentia, neque suos mores
regere poterat neque suorum libidines. 26. Videtisne igitur ut de rege dominus extiterit,
uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrimum conversum sit? hic est
enim dominus populi quem Graeci tyrannum vocant; nam regem illum volunt esse,
qui consulit ut parens populo, conservatque eos quibus est praepositus quam
optima in condicione vivendi, sane bonum ut dixi rei publicae genus. sed tamen
inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum. 27. Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri quidem omnes reges vocitaverunt qui soli in populos perpetuam potestatem haberent. itaque et Spurius Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo… 28.... (Scipio) Lacedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, XXVIII, quos penes summam consilii voluit esse, cum imperii summam rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse diximus; tamen excellit atque eminet vis potestas nomenque regium. inperti etiam populo potestatis aliquid, ut et Lycurgus et Romulus: non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris; ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod plerumque evenit, exsistat iniustus. est igitur fragilis ea fortuna populi, quae posita est in unius ut dixi antea voluntate vel moribus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |