Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 37-4037.
Tertius est annus decemviralis consecutus, cum idem essent nec alios subrogare
voluissent. in hoc statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse esse
diuturnum, quod non esset in omnis ordines civitatis aequabilis, erat penes
principes tota res publica, praepositis X viris nobilissimis, non oppositis
tribunis plebis, nullis aliis adiunctis magistratibus, non provocatione ad populum
contra necem et verbera relicta. 38. Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero: 'quoniam nihil ex te Africane hi maiores natu requirunt, ex me audies quid in oratione tua desiderem.' 'sane' inquit SCIPIO, 'et libenter quidem.' tum ille (Tubero): 'laudavisse mihi videris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra sed de omni re publica quaesisset Laelius. nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem publicam quam laudas qua disciplina quibus moribus aut legibus constituere vel conservare possimus.' 39.
Hic Africanus: 'puto nobis mox de instituendis et conservandis civitatibus
aptiorem Tubero fore disserundi locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar
me satis respondisse ad id quod quaesierat Laelius. primum enim numero
definieram genera civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis
totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare
singulis quod e tribus primis esset modice temperatum. 40.… (Scipio) <quem> iandudum quaero et ad quem cupio pervenire.' (Laelius) 'prudentem fortasse quaeris?' tum ille (Scipio): 'istum ipsum' (Laelius) 'est tibi ex eis ipsis qui adsunt bella copia, velut a te ipso ordiare.' tum Scipio: 'atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae, coercet et regit [beluam] quocumque volt et levi admonitu aut tactu inflectit illam feram.' (Laelius) 'novi et tibi cum essem legatus saepe vidi.' (Scipio) 'ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat <beluam>, si quando id efficit, quod perraro potest. namque et illa tenenda est ferox… |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |