Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Caput 4444....
(Philus) 'plenam esse iustitiae.' tum Scipio: 'adsentior vero renuntioque vobis,
nihil esse quod adhuc de re publica dictum putemus, aut quo possimus longius
progredi, nisi erit confirmatum, non modo falsum illud esse, sine iniuria non
posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo
modo posse. sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua - satis enim multa
restant - differamus in crastinum.' |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |