Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 8-118.
(Philus)… 'et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor
implevit sane grandis libros. nam ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum
desideravi, qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum momentis, non rerum
ponderibus examinet. illorum fuit heroum, eam virtutem, quae est una, si modo
est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit,
aliis nata potius quam siti, excitare iacentem et in illo divino solio non
longe a sapientia conlocare. 9.
Nunc autem, si quis illo Pacuviano 'invehens alitum anguium curru' multas et
varias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat primum in
illa incorrupta maxume gente Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et
eventorum memoriam litteris continet, bovem quendam putari deum, quem Apim
Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis
beluas numero consecratas deorum; deinde Graeciae sicut apud nos delubra
magnifica humanis consecrata simulacris, quae Persae nefaria putaverunt, eamque
unam ob causam Xerxes inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos,
quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse
duceret. 10. Genera vero si velim iuris institutorum morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata; quae quidem ipsa lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena est iniuriae. cur enim pecuniam non habeat mulier? cur virgini Vestali sit heres, non sit matri suae? cur autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris milliens salva lege, mea triciens non posset'… 11....
(Philus) 'sanxisset iura nobis, et omnes isdem et idem non alias aliis
uterentur. quaero autem, si iusti hominis et si boni est viri parere legibus,
quibus? an quaecumque erunt? at nec inconstantiam virtus recipit, nec
varietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur;
nihil habet igitur naturale ius; ex quo illud efficitur, ne iustos quidem esse
natura. an vero in legibus varietatem esse dicunt, natura autem viros bonos eam
iustitiam sequi quae sit, non eam quae putetur? esse enim hoc boni
viri et iusti, tribuere id cuique quod sit quoque dignum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |