|
Rhetorica quoque
apud nos perinde atque grammatica fere recepta est, paulo etiam difficilius,
qirippe quam constet nonnunquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit vetus S. C. item censorium
edictum subiiciam: C. Fannio Strabone M. Valerio Messala cons. M. Pomponius
praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus,
de ea re ita censuerut, ut N. Pomponius praetor anirndiverteret curaretque, ut
si ei e re p. fideque sua videretur, uti Romae ne essent. De eisdem
interiecto tempore CN. Domitius Aenobarbus, L. Licinius Crassus censores ita
edixerunt: Renuntiatum est nobis, esse homines qui novum genus disciplinae
instituerunt, ad quos inventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse
Latinos rhetoras; ibi homines adolescenhtuls dies lotos desidere. Maiores
nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent, instituerunt.
Haec nova, quae praeter consuetudinern ac morem maiorum fiunt, neque placent
neque recta videntur. Quapropter et iis qui eos ludos habent, et iis qui eo
venire consuerunt, videtur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis
non placere.
Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit, multique earn et praesidii causa
et gloriae appetiverunt. Cicero ad praeturam usque etiam Graece declamitavit,
Latine vero senior quoque et quidem cum consulibus Hirtio et Pansa, quos discipulos
et grandis praetextatos vocabat. CN. Pompeium quidam historici tradiderunt
sub ipsum civile bellum, quo facilius C. Curioni promptissimo iuveni, causam
Caesaris defendenti, contradiceret, repetisse declamandi consnetudinem; M.
Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse. Nero Caesar primo imperii anno, publice quoque bis
antea, declamavit. Plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare
magno studio hominibus iniecto, magna etiam professorum ac doctorum profluxit
copia, adeoque floruit, ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem senatorium
atque ad summos honores processerint.
Sed ratio docendi nec una omnibus, nec singulis eadero semper fuit, quando
vario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes
figuras, per casus et apologos aliter atque aliter exponere, et narrationes cum
breviter ac presse tum latius et uberius explicare consuerant; interdum
Graecorum scripta convertere, ac illustres laudare vel vituperare; quaedam
etiam ad usum communis vitae instituta turn utilia et necessaria, tum
perniciosa et supervacanea ostendere; saepe fabulis fidero firmare aut demere,
quod genus thesis et anascenas et catascenas Graeci vocant; donec sensim haec
exoleverunt, et ad controversiam ventum est.
Veteres controversiae aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque
adhuc,.aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset; itaque locorum
etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque
se habent, ex quibus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa ad verbum
referre.
Aestivo tempore adolescentes urbani cum Ostiam venissent, litus ingressi,
piscatores trahentes rete adierunt et pepigerunt, bolum quanti emerent; nummos
solverunt; diu expectaverunt, dum retia extraherentur; aliquando extractis,
piscis nullus affuit, sed sporta auri obsula. Turn emptores bolum suum
aiunt, piscatores suum.
Venalici cum Brundusi gregem venalium e navi educerent, formoso et pretioso
puero, quod portitores verebantur, bullam et praetextam togam imposuerunt;
facile fallaciam celarunt. Romarn venitur, res cognita est, petitur puer, quod
domini voluntate fuerit liber, in libertatem. Olim autem eas appellationes
Graece synthesis vocabant: mox controversias quidem, sed aut fictas aut
iudiciales.
Illustres
professores, et quorum memoria aliqua extet, non temere alii reperientur quam
de quibus tradam.
|