| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Caius Svetonius Tranquillus De grammaticis et rhetoribus IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput 3Instruxerunt auxeruntque ab omni parte
grammaticam L. Aelius Lanuvinus generque Aelii Ser. Cloduis, uterque eques Ro.
multique ac varii et in doctrina et in re p. usus. Aelius cognomine duplici
fuit; nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, vocabatur, et
Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat; tantus optimatium
fautor, ut Metellum Numidicum in exilium comitatus sit. Servius cum librum
soceri nondum editum fraude intercepisset, et ob hoc repudiatus pudore ac
taedio secessisset ab urbe, in podagrae morbum incidit; cuius impatiens veneno
sibi perunxit pedes et enecuit ita, ut parte ea corporis quasi praemortua
viveret. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |