| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Caius Svetonius Tranquillus De grammaticis et rhetoribus IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput 4Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine
invaluit; sed initio litterati vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello quo
distinguit litteratum ab erudito, litteratos quidem vulgo appellari ait eos qui
aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere,
ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatici
nominentur. Eosdem litteratores vocitatos Messala Corvinus in quadam epistola
ostendit, non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida
quidem aut litteratore Catone; significat enim haud dubie Valerium Catonem,
poetam simul grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore
distinguant, ut Graeci grammaticum a grammatista, et illum quidem absolute,
hunc mediocriter doctum existiment. Quorum opinionem Orbilius etiam exemplis
confirmat; namque apud maiores ait, cum familia alicuius venalis
produceretur, non temere litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi
solitum esse, quasi non perfectum litteris, sed imbutum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |