Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XX
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XX

Capp. I-II

I.

1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.

2. ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.

3. moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.

II.

1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reversum - successisse enim eum Barbationi praediximus - obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.

2. quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.

3. quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.

4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur etsi me inquit despicit imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesens.

5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License