Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXI
    • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

V.

1. Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque, ut apparebat, fidentior haec clarius solito disserebat:

2. Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo, magni commilitones, gestorum excitos amplitudine hoc operiri consilium ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri. plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum ... gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. ut igitur quae proposui abiectius absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.

3. Arbitrio dei caelestis vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus inruptiones Alamannorum adsiduas et Francorum populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus stando inmobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus.

4. et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per aetatum examina commendabunt.

5. at nunc cum auctoritate vestri iudicii rerumque necessitate conpulsus ad augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius adfecto maiora, id prae me ferens quod exercitui, cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus et in crebritate bellorum contra conspiratas gentium copias consideratus et cautus.

6. ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, inpraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.

7. at vos ex more fidentium ducum iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mihi navaturo sedulam et solitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, adgrediar aut temptabo.

8. Illud sane obtestor et rogo observate, ne inpetu gliscentis ardoris in privatorum damna quisquam vestrum exiliat, id cogitans quod ita nos inlustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgatae.

9. Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi conprobato mota est incitatius contio et rerum cupida novandarum unanimanti consensu voces horrendas inmani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem et, ut experta est, fortunatum domitorem gentium adpellans et regum.

10. iussique universi in eius nomen iurare sollemniter gladiis cervicibus suis admotis sub exsecrationibus diris verbis iuravere conceptis omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos; quae secuti rectores omnesque principis proximi fidem simili religione firmarunt.

11. Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se constringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis. I

12. quibus auditis cum stantes propius milites acriter inflammati eum adpeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum imperator paludamento protexit, indeque reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris ei porrigeret dexteram ecquid ait praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam? sed hinc quo libet abi securus. hocque audito ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.

13. his Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis expertus, quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis temere se fortunae conmisit ambiguae.

VI.

1. Replicare nunc convenit tempori et narrare summatim quae, dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae domi militiaeque perfecit. inter conplures alios honore conspicuos adoraturi imperatorem peregre venientem ordinantur etiam ex tribunis insignibus.

2. cum igitur a Mesopotamia reversus Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter primores fratres suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis et intueri lucem ulterius non debere clamantibus ut perduellem et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito desinite ait urgere hominem ut existimo sontem sed nondum aperte convictum et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit et ita discessum est.

3. postridie ludis Circensibus idem ex adverso imperatoris, ubi consueverat, spectans repentino clamore sublato cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna conpage disrupta efflasse spiritum repertus solus, unde Constantius futurorum quoque praescius exsultabat.

4. Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.

5. Habita est isdem diebus etiam Florentii ratio e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam amplissimi suscepit insignia magistratus.

6. Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum et augebatur turmarum equestrium numerus parique studio supplementa legionibus scripta sunt indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias et diversa genera iumentorum.

7. et quia Persarum rege ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi nostra sentire et nihil fallax temptare vel fraudulentum.

8. ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur et multiformibus donis, damna negotis Romanis inlaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.

9. inter tot urgentia Hermogene defuncto ad praefecturam promovetur Helpidius ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis adeo, ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License