XI.
1.
Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius
metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura
cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent
hebetasset. quae breviter exponentur.
2.
Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat
apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit
in Gallias. quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes
truces et adsiduos formidantes, novare quaedam moliebantur auctore et
incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta
per secreta conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent uberem
situ et opibus murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere
iuvante indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam
amicum.
3.
et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae
concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore
ita audaci ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas
excitabant.
XII.
1.
Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens
adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens,
numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare vel fraude
vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid,
properabat.
2.
ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum ad
id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperavit et nequid
deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit
per idem oppidum transeuntes pro viribus laturos auxilium.
3.
Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis
Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam
verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato removit exinde Iovinum,
alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.
4.
Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis
ducum conveniens visum est ad deditionem allicere defensores minacium
blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in
inmensum obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur.
5.
et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque
corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae
in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus
ferebantur.
6.
pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim
incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine
conabantur, factas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque
parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum conlisi, pars
confixi stridentibus iaculis retroque gradientes averterunt secum omnes alios
metu similium a proposito pugnandi detortos.
7.
hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum parvi
ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna tormentis,
indefesso labore vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.
8.
contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes
viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat Marte aperto temptata, ad
instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec arietibus
admovendis nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi
inveniebatur usquam habilis locus, disparatione brevi civitatem Natisone amni
praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.
9.
constructas veloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores
inposuere trigeminis navibus valde sibi conexis, quibus insistentes armati uno
parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo viribus
nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis
ponticulis, quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio
ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi
qui transiere per pontes, nullo interpellante aedificii parte convulsa aditus
in penetralia reserarent.
10.
verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. cum enim adventarent iam turres,
contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario
fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque
trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per
earum fastigia interibant eminus confixi tormentis.
11.
inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum obtriti sunt saxis
inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia velocitas
exemerat pedum. ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in
receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus.
12.
munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam
superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur
tamen nihilo minus et, quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit,
tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium
incitamento tubarum.
13.
et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi levius, alii vehentes umeris
ut antea scalas ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum
ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro
ignibus petebantur vel saxis muralibus oppetebant. quidam fossam fidentius
transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per
posticas, ruebant incaute vel saucii discedebant. recursus enim ad moenia
tutior vallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine
defendebat.
14.
et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil
praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris
miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter
inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere civitatem.
15.
quod ubi patrare non poterat magnitudine vetante difficultatum, obsideri
remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites
vastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque
concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque
distenti marcebant.
16.
His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam
tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem
magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo
viro conpertaque per eum morte Constanti solveretur obsidium.
17.
Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur
in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. et ubi aquarum
ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen
laboribus avertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis enim
avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti
putealibus aquis parce vixerunt.
18.
Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum est, Agilo,
scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et
vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine
conviciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti,
antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita
ea, quae docuerat, replicaret.
19.
his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti
pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque
alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna
expiari poscentes.
20.
paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum
iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est
vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu
periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro.
residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat,
non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et
clemens.
21.
Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum
curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum
militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum,
provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.
22.
itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias
militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite
Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque
agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio,
promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates
in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime
municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus
publicis adnectebat.
23.
ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad
Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in
locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius
sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et
querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.
24.
tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam,
Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam,
qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat
Constantinum.
|