V.
1.
Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens
imperator agili gradu Cercusium principio mensis Aprilis ingressus est
munimentum tutissimum et fabre politum. cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt
flumina velut spatium insulare fingentes.
2.
quod Diocletianus exiguum antehac et suspectum muris turribusque circumdedit
celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, ne
vagarentur per Syriam Persae ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum
contigerat damnis.
3.
namque, cum Antiochiae in alto silentio scaenicis ludis mimus cum uxore
inmissus e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito coniunx
nisi somnus est inquit en Persae et retortis plebs universa cervicibus
exacervantia in se tela declinans spargitur passim. ita civitate incensa et
obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis
finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade
vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte. et haec
quidem Gallieni temporibus evenerunt.
4.
Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem
exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti Galliarum
praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos obtestantisque, ne
ita intempestive nondum pace numinum exorata inrevocabile subiret exitium.
5.
posthabito tamen suasore cautissimo fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis
humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non
fiat. statimque transgressus pontem avelli praecepit, necui militum ab
agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.
6.
pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est apparitoris cuiusdam cadaver
extentum carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius praesens, ea re
supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum
exhibere pollicitus casu inpediente frustratus est. sed miserando homine
trucidato postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis abunde vehens
annonam.
7.
Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic
Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia
prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus
tempore conpetenti
8.
ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad
Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis
eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum
aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine velut certiore iam spe
status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae
aliorsum prorupit eventus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat
incertum.
9.
nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem
vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum
deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra
Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem veram quidem sed non
minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos vincere posse.
10.
Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum illis
procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus
ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena licet iuste
invadenti contrarium.
11.
Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat
auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseverantium diu. et enim
ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant,
quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro
itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente
discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur
exitium et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.
12.
secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum
ex parva nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post minacem
tonitruum crebritatem et fulgurum Iovianus nomine miles de caelo tactus cum
duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
13.
eoque viso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id vetare
procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita
enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent ideoque hoc nimis
cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc
modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.
14.
contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare
aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua vi ad inferiora
detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis
imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo
obstante ad sublimia convolare.
15.
Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator
antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia
properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et
cohortes et manipuli convenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque
celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disservit favorabilis studio
concordi cunctorum:
16.
Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites,
contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici
mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam vel
Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac
quoque natione perrupta vidit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum
strages per hos tractus innumeras edidisse.
17.
sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo.
Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi victores et tropaeati,
redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus
honorate, apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi
praefecti praetorio sceleste iuvantibus paucis in hoc ubi sepultus est loco,
vulnere impio cecidisset. nec erravere diu manes eius inulti, quod velut
clarente iustitia omnes, qui in eum conspiravere, cruciabilibus interiere
suppliciis.
18.
et illos quidem voluntas ad altiora propensior subire inpulit facinora
memoranda, nos vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum
exercituum umbrae et damnorum magnitudines carorumque amissiones ad haec, quae
proposuimus, hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata
huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur
posteritas relinquamus.
19.
adero ubique vobis adiumento numinis sempiterni imperator et antesignanus et
conturmalis ominibus secundis, ut reor. at si fortuna versabilis in pugna me
usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet ut Curtii
Muciique veteres et clara prosapia Deciorum. abolenda nobis natio molestissima
cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.
20.
plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae
vexabant. devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed eam dux inclytus
timuit superesse victoriae. evertit funditus Numantiam Scipio post multiplices
casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae, Roma
subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis laboret monumentorum
veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
21.
haec ut antiquitatum peritus exposui, superest ut aviditate rapiendi
posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens
incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria
secuturus sciens, quod, si remanserit quisquam, exsectis cruribus relinquetur.
nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor nimium callidorum.
22.
ad summam polliceor universis rebus post haec prospere mitigatis absque omni
praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint pro potestate
auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus
siquis exegerit redditurum.
23.
quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes
et bona aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri et
coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
24.
Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles
exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis nihil periculosum
fore vel arduum clamitabat sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis
indicente.
25.
maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores
aliquotiens eo ductante perque ordines discurrente cadentes vidisse gentes
aliquas, alias supplicantes.
VI.
1.
Res adegit huc prolapsa, ut in excessu celeri situm monstrare Persidis,
descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre vera dixere paucissimi.
quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. quisquis
enim adfectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius
explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.
2.
Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus appellatum ob causas quas
saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in
vocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae
rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu
factorum aucti sublimius.
3.
qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore Seleuco eiusdem
Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum,
praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens temperator oboedientium
fuit et arbiter lenis.
4.
denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta,
civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque
timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum
aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et vulgi sententiis
concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus
est omnium primus.
5.
unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur Solis
fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est
et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa
dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.
6.
quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt ea usque propagatis honoribus
ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno
cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae adsidue apud eos
eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat ne dextra sua Arsaciden arma
gestantem feriat vel privatum.
7.
Satisque constat hanc gentem regna populis vi superatis conpluribus dilatasse
ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter
grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem
Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem delevit
Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum.
8.
deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi cunctis
paene copiis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere discessum, ut
bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris
unius iura translatam.
9.
Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in
potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde
dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam
abiere victrices.
10.
Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breviterque absolvam. hae
regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et
celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex
Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod
appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur.
11.
quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, navigatio ad
usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur
Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium
stadiorum velut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est
densitas et vicorum naviumque crebri discursus.
12.
ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti
obiectum intervallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul
inde alius, quem vocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis
pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano,
qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens.
13.
utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante
dictus. ab arctoo cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et
Scytharum gentibus multis et Arimaspis hominibus luscis et feris. ab occidua
plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, mare rubrum et Scenitas
Arabas, quos Saracenos posteritas appellavit: Mesopotamiam sub axe meridiali
despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod
Indorum intersecans terras in pelagus eiectatur australe.
14.
Sunt autem in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae id est magistri
equitum curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile
est et superfluvm Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior,
Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra
eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
15.
Citra omnes provincias est nobilis Assyria celebritate et magnitudine et multiformi
feracitate ditissima. quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et
copiosa, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi
inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur prope lacum
nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus fluensque subterraneus percursis
spatiis longis emergit.
16.
hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini,
cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus
evanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana
mens praeter pulverem extinguendi commentum.
17.
In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens
quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit. quae lues oriens a
profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius
vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
18.
cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui,
videbatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseveranti odore quicquid
prope venerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus
physicis permittatur.
19.
apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille
philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons
cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra
margines intumescit.
20.
Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata longaque
adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re quod inter Onam et Tigridem sita
navigeros fluvios adiri vado numquam potuit: transire enim diabainein dicimus
Graeci.
21.
et veteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris amnes
sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas iunctis navalibus
pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis
Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque
Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia Baetica.
22.
In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen
Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana et
Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum
incitato Marte prostravit.
23.
In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene
cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae.
splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia
bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et
Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus
incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis
effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
24.
qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, avulsum sedibus
simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum
antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum
incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo
reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a
Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium vi concepta
morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad
usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.
25.
Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi,
apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. perfluvnt autem has easdem terras
potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et
Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos,
insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans vomeri
et gignendis arbustis habilia facit.
26.
His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia
tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera
brevia sunt et obscura. fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus
praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro
prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.
27.
At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri
superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam totius Assyriis
domitis, quorum plurimos pagos in Atropatenae vocabulum permutatos belli iure
possedit.
28.
pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones
inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. harum terrarum incolae omnes
ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent
montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium vocant.
29.
Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris
adfluvnt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque
venis liquidis locupletes.
30.
edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus, ut scriptores
antiqui docent nosque vidimus, ineuntes proelia viri summates vehi exultantes
solent, quos Nesaeos appellant.
31.
abundat aeque civitatibus ditibus Media et vicis in modum oppidorum exstructis
et multitudine incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum
regum.
32.
In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque,
quoniam huc incidimus, pauca conveniet expediri. magiam opinionum insignium
auctor amplissimus Plato machagistiam esse verbo mystico docet, divinorum
incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum
arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus
Darei pater.
33.
qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam
venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia
potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum
ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus
magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam
quisque progeniem posteris aetatibus tradunt.
34.
ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata
deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus
lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut
faustam praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
35.
huius originis apud veteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae
potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. eratque piaculum
aras adire vel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus
libamenta diffunderet praecursoria. verum aucti paulatim in amplitudinem gentis
solidae concesserunt et nomen villasque inhabitantes nulla murorum firmitudine
conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati.
36.
ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos
antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi
initium equino hinnitu sortiti.
37.
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius
laxiore arcu - nam ictu extinguitur rapido - haeserit usquam, tenaciter cremat,
et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec
remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
38.
paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt
harum rerum periti ad diuturnitatem servantes et coalescens durant ex materia
venae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam
ut diximus, naphtam vocabulo appellavere gentili.
39.
Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et
Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt
Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in
terris sitae Syromedorum.
40.
amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et
Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille
superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum ereptum ire regna
Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et vias sibi
ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.
41.
Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis
habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite aquarumque copia
iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influvnt sinum, quorum
maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
42.
oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim, qua ratione per oras
maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea
et Obroatis atque Tragonice. insulae vero visuntur ibi tres tantum Tabiana et
Fara et Alexandria.
43.
His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes nivales terras et pruinosas,
quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec
potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et
Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias
stadia quadraginta numerantur et mille.
44.
feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina
iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio
profuderit animam. excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur
ut degeneres et ignavos.
45.
Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic
appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate
multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro
contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis
omnibus adsueti.
46.
ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et
diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium
saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque
temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse
supremam.
47.
ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et
vallibus, has tamen civitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba
itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures
habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen
aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.
48.
Post huius terminos gentis Carmania maior verticibus celsis erigitur ad usque
Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed obscurior
Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans
caespiteque ubere iuxta fecunda.
49.
amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt
etiam civitates licet numero paucae victu tamen et cultu perquam copiosae,
inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et
Hermupolis.
50.
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare.
apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior,
sed vescuntur venatibus, quorum varietate inmane quantum exuberant. ubi etiam
tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent
capi commentis dudum nos meminimus rettulisse.
51.
nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi solum
est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et marinis
mercibus plerique sustentantur.
52.
hic amnes duo pervulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia
superantes natatu aliquotiens tigris improvisae finitima populantur. habent
etiam civitates inter minora municipia validas duas quidem maritimas Socanda et
Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.
53.
Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari genus piissimum, calcare
cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter ab
Idaeis montibus contuetur.
54.
Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis
undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi
deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et
Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.
55.
Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et
potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad
dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis
etiam Arsaci formidabiles reges.
56.
eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae, sed
humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca vescitur et
montana, membris est magis conpactis et validis, ut indicio sunt cameli a
Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.
57.
gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad
Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes
ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti convenis aquis augent
inmania Oxi fluenta.
58.
sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut
melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa,
unde regnum et vocabulum nationis est institutum.
59.
... sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo
fluvnt navium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites
in campestrem planitiem fluvii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late
longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata
et Drepsa metropolis.
60.
His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori
fructuosa, ideo nec civitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus.
praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter
longissimum patet mercatoribus pervium ad Seras subinde commeantibus.
61.
Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae
sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus tangentes
extremum. qui velut agentes quodam secessu coalitique solitudine per intervalla
dispersi sunt longa adsueti victu vili et paupertino.
62.
et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio
properans superfluvm puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob
asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae
sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktophagon
Abion te dikaiotaton anthropon.
63.
inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura vel
lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus.
civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et
Saga.
64.
Ultra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem
consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et amplitudine
circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et
orientali nivosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam
porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et
Asmira et Emodon et Oporocorra.
65.
hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam terrasque lato situ
distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu
percurrunt. et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum, alibi
molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis
exuberat.
66.
incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et
Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum vero
solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus
Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae vero australi
celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen
celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et
Sera nitidae sunt et notissimae.
67.
agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque
hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti.
caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque
ventorum commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum
fetus aquarum asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine
et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina
conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla
discretione proficiens.
68.
ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores vitantes reliquorum
mortalium coetus. cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint
advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur,
et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent
adventicium.
69.
Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis
sufficiens navibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem vocabulo
dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria
Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium
mare quingenta stadia numerantur et mille.
70.
His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab
occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati,
quos residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens.
habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus
et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos
Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.
71.
Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, ... Arabium nomine
ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes
Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.
72.
Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus Indis obiecta,
quam ab Indo fluviorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis multo
minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem
appellatam. hic quoque civitates sunt inter alias viles Alexandria et Arbaca et
Choaspa.
73.
At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens
Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt
Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur,
amittentes nomina magnitudine potioris. civitates autem etiam hic sunt praeter
insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.
74.
Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias
demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare
praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias
novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque
principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
75.
Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diversitates sunt ut
locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt
omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi et
superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis
capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque
dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem abiecisse primos
Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.
76.
effusius plerique soluti in venerem aegreque contenti multitudine pelicum,
puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura
vel pauca. unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit.
munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.
77.
nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter
uni cuique velut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec
quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
78.
inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non
numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum
artium metu.
79.
super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile visitur
Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.
80.
adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu se iactitantes ut
effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam
fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis insanumque loquentes et
ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et
prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et
plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt particulatim vel
solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere vel loqui
licet vel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium vinciuntur.
81.
leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra
ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis
propinquitas perit.
82.
ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis
consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos
iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod
supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut
finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.
83.
militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae,
quam saepe formavimus metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute
confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem
mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba
tamquam addicta perenni servitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et
gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat
ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque
adsidue vexarentur.
84.
indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario ut,
licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum, inter
calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. armillis uti monilibusque
aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam
victam et Croesum.
85.
Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et
Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis
permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim velut
coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque
gravidulae edunt minutas binas aut ternas vel uniones ideo sic appellatas quod
evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.
86.
idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri
fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos
et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum.
minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus variatis.
conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut
certe vitiis diffluvnt abortivis.
87.
capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit
ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut
quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula
delitescunt.
88.
quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet
dignitate dispari non ignoramus.
|