Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXIV
    • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

V.

1. Pergentes itaque protinus ad lucos venimus agrosque pube variorum seminum laetos, ubi reperta regia Romano more aedificata, quoniam id placuerat, mansit intacta.

2. erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones armisque hispidos apros et ursos, ut sunt Persici, ultra omnem rabiem saevientes et alia lecta immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.

3. quae loca pingui situ et cultu, quibus Coche, quam Seleuciam nominant, haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli oportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps et civitatem desertam conlustrans, a Severo principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.

4. hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime adeptusque veniam insperatam ad id proruperat insolentiae, ut Ormizdam laceraret omnibus probris.

5. Itaque aliquantum progressi tristi percellimur facto. dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis licenter palantibus intercipiunt et obtruncant.

6. unde profectus imperator iratus et frendens iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere obscurior, ut ipse rebatur, cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit: statimque diversorum missilium nube exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato armigero, qui lateri eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine discessisset.

7. Qua causa concitus inmane, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens propediem adfore credebatur. iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu tunc lunari splendore nitens his, qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum cecidit conplures, inter quos etiam tribunus peremptus est periculum propulsare conatus.

8. quae dum ita aguntur, pari modo ut antea Persae ex adversa fluminis ripa partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tunc segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis armisque raptis inter tumultum exercitus cantu concitus bucinarum cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.

9. et imperator ira gravi permotus reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem conpegit militiam, quae onerosior est, dignitatibus inminutis.

10. flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset exemplo spectator probatorque gestorum. quo inter discriminum vertices diu multumque versato varietate munitionum atque telorum et conspiratione oppugnatorum idem castellum incenditur captum.

11. post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et inpendentium requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte repentini excursus et alia formidarentur occulta.

VI.

1. Ventum est hinc ad fossile flumen Naarmalcha nomine, quod amnis regum interpretatur, tunc aridum. id antehac Traianus posteaque Severus egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi studio curaverat summo, ut aquis illuc ab Euphrate transfusis naves ad Tigridem conmigrarent.

2. tutissimumque ad omnia visum est eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes mole saxorum obruere multorum. hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura stadiis triginta decursis in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.

3. utque lassitudini succederet quies oportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium opacum est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium parietes ostendens regis bestias venatione multiplici trucidantis; nec enim apud eos pingitur vel fingitur aliud praeter varias caedes et bella.

4. Proinde cunctis ex sententia terminatis Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum adflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his, quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso ripae occuparentur hostiles.

5. quod cum acri metu territi duces concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, sed cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae adsiduis iactibus cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator signum sibi datum nostros, quod margines iam tenerent, ut mandatum est, erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.

6. Quo facto et naves incolumes sunt receptae et residuus miles quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam praealtas ripas et arduas supergressus stabat immobilis.

7. et miratur historia Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet inperite regendo per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.

8. Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas sic confertas, ut lamminis coaptati corporum flexus splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. post hos elephanti gradientium collium specie motuque inmanium corporum propinquantibus exitium intentabant documentis praeteritis formidati.

9. Hinc imperator catervis peditum infirmis medium inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis per prima postremaque discurrens.

10. Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani vibrantesque clipeos velut pedis anapaesti praecinentibus modulis lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis excita undique humus rapido turbine portabatur.

11. et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonantia classica iam iuvarent, hastis et mucronibus strictis hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculis miles erat inmunis, quantum interiora festinatius occupabat. inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis incitareque tardantes quasi conturmalis strenuus properabat et rector.

12. laxata itaque acies prima Persarum leni ante, dein concito gradu calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens omnem cum Pigrane et Surena et Narseo potissimis ducibus ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem adversorum feriens suras et terga.

13. perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, ipse umerum et sagitta praestrictus et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus multitudinis pondere circumveniretur.

14. Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum in Graecia fulmina illa bellorum: non minus illo die quorundam ex nostris inclaruisse virtutem omnium confessione monstratur.

15. Post timorem depositum calcatasque ruinas hostilium corporum, iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad impe ratoris tentoria congregatus laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus ubique dux esset an miles magis, tum ita rem prospere gesserat ut caesis Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent soli nostrorum. qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et civicis et castrensibus.

16. Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, conplures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit. quibus visis exclamavit indignatus acriter Iulianus Iovemque testatus est, nulla Marti iam sacra facturum: nec resecravit celeri morte praereptus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License