V.
1.
Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. corpore enim curato pro copia
rerum et temporis, ut, ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis
secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere
circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et
turmarum, super creando principe consultabant.
2.
discissique studiis turbulentis Arintheus et Victor et e palatio Constanti
residui de parte sua quendam habilem scrutabantur, contra Nevitta et Dagalaifus
proceresque Gallorum virum talem ex conmilitio suo quaeritabant.
3.
quae dum ambiguntur, nulla variante sententia itum est voluntate omnium in
Sallustium eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles
advertens destinatius reluctantem «ecquid ageretis» ait «si id bellum vobis
curandum commisisset absens, ut saepe factum est, imperator? nonne posthabitis
ceteris militem instantibus aerumnis eriperetis? id nunc agite, et si
Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia
legitimum principem declarabunt».
4.
Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis,
tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iovianus eligitur
imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter
conmendabilis. erat enim Varroniani notissimi comitis filius, haut dudum post
depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.
5.
et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e
tabernaculo per agmina iam discurrebat proficisci parantia.
6.
et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare
quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate
enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum
arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. verum cum incurvus ille
visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat in lacrimas effusi sunt
omnes et luctum.
7.
quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum
criminatur inprovide, nauticos idem iustius incusabit, amisso perito navigandi
magistro, saevientibus flabris et mari, quod clavos regendae navis cuilibet
periculi socio conmiserunt.
8.
his ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos
Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe etiam tum privato, ut
patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia
supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet
Saporem iam propinquantem, extincto quem verebatur, turbine concitato calonum
ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et
mollem. hoc ille audito, quod semper trepidis votis expetebat et inopina prosperitate
elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum,
celeri disposuit gradu agminis nostri invadi terga postremi.
VI.
1.
Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano extisque inspectis,
pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset ut
cogitabat, superiorem vero fore profectum.
2.
proinde egredi iam coeptantes adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad
quorum fremitum accessumque terribilem equis inter initia turbatis et viris,
Ioviani et Herculiani occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter
restiterunt.
3.
dein legiones Ioviorum atque Victorum laborantibus suis ferentes auxilium,
elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri
periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus legionum tribuni, quae
tunc primas exercitus obtinebant.
4.
hisque sepultis ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis cum ad
castellum Sumere nomine citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est
agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est. hic et milites sexaginta
cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum coxfugisse rettulimus.
5.
Secuto deinde die pro captu locorum reperta in valle castra ponuntur, velut
murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in
modum mucronum praeacutis sudibus fixis.
6.
hocque viso e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus
incessebant ut perfidos et lectissimi principis peremptores: audierant enim
ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo
cecidisse Romano.
7.
ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum
tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis vi repulsi
sunt magna.
8.
Egressi exinde proxima nocte Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod
riparum aggeribus humana manu structis, ne Saraceni deinceps Assyriam
persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.
9.
cumque his Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram
adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a
Saracena multitudine circumsaepti protinus interissent, ni expeditiores turmae
nostrorum opem laborantibus attulissent.
10.
hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a
Iuliano ad similitudinem praeteriti temporis accipere vetiti, questique apud
eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non
aurum.
11.
in hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. nam progredientes nos
sequebantur crebris lacessitionibus retrahentes, et cum staremus ut pugnaturi,
gradum sensim referentes, moris diuturnis excruciabant. iamque, ut solent
extrema metuentibus etiam ficta placere, fama circumlata fines haut procul
limitum esse nostrorum, exercitus vociferans inmodeste dari sibi copiam
transeundi Tigridis flagitabat.
12.
quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris
amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi
inperitos adserens esse conplures, simulque adiciens hostiles manus hinc inde
margines superfusi fluminis occupasse.
13.
sed cum haec saepe congeminando refragaretur in cassum, milesque conclamans
magno contentionis fragore minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti
cum arctois Germanis Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine
fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent
innocui, transitus fidentior temptaretur.
14.
electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina
transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum
latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe
citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et
truncatis, quos loca servare dispositos securitas placido vinxerat somno,
efficacis audaciae signum elatis manibus contortisque sagulis ostendebant.
15.
hoc longe conspecto ardens ad transitum miles ea mora tantum modo tenebatur
quod utribus e caesorum animalium coriis coagmentare pontes architecti
promittebant.
|