IX.
1.
Postridie Bineses, unus ex Persis, quem inter alios excellere diximus, mandata
regis conplere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe
permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit,
submigrationem e patria civibus nuntians luctuosam.
2.
et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes orabant ne
inponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos
sufficere sine adiumentis publicis adfirmantes et milite, satis confisi
adfuturam iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. et
haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur sed ventis loquebantur in
cassum imperatore, ut fingebat alia metuens, periurii piacula declinante.
3.
tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus ore volubili replicabat,
Constantium inmani crudescente bellorum materia superatum a Persis interdum,
deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis
frusto vixisse precario ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem
perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus provinciarum muro
cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
4.
cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius
praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique
suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor confidentius exclamavit «ita»
inquit «imperator, a civitatibus residuis coroneris». quo verbo exasperatus,
intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium
statum.
5.
Adpositis itaque conpulsoribus, mortem, siqui distulerit egredi, minitantibus,
moenia permixta sunt lamentis et luctu et per omnia civitatis membra una vox
cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona exul fuganda laribus, in
quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata,
procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis, postes penatium amplexa
vel limina, lacrimabat.
6.
exin variae complentur viae qua quisque poterat dilabentium. properando enim
multi furabantur opes proprias, quas vehi posse credebant, contempta reliqua
supellectili pretiosa et multa. hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.
7.
Tu hoc loco, Fortuna orbis Romani, merito incusaris, quae difflantibus
procellis rem publicam excussa regimenta perito rei gerendae ductori,
consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius
modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum nec laudari.
8.
illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit quod, dum extimescit aemulum
potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat quosdam saepe
sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio
facinus amictu periurii fugiendi commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a
Mithridatici regni temporibus, ne oriens a Persis occuparetur, viribus restitit
maximis.
9.
numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis, ut arbitror,
terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne
ob recepta quidem, quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales
glorias fuisse delatas.
10.
unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna
certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc
internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.
11.
id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore
foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico
dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus
missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore
turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
12.
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui
munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum
Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus
in suburbano Tarsensi.
13.
qui ad exsequendum profectus confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri
usquam potuit studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud
Constantinopolim visus est subito purpuratus.
X.
1.
His hoc modo peractis discursisque itineribus Antiochiam venimus, ubi per
continuos dies velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus
fore luctificos gnari rerum prodigialium praecinebant.
2.
nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit
repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum
horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera
cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
3.
quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes
spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. alii eos
arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere paulatim in sublimiora
surgente. quidam currentes radios solis densiore nube obiecta digredi ad
inferiora prohibitos, splendore infuso corpori crasso, lucem velut stellis
distinctam mortali conspectu monstrare. sedit quorundam opinioni, hanc speciem
tunc apparere, cum evecta solito celsius nubes aeternorum ignium vicinitate
conluceat, vel certe stellas esse quasdam ceteris similes, quarum ortus
obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. plura
alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc
vetat aliorsum oratio properans.
4.
Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis
adflictum exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec
militi, flagrante hieme inde profectus, signis, ut dictum est, vetantibus
plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.
5.
exindeque egredi nimiu m properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in
pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et
cineres, siqui tunc iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis
gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum
praeterlambere Tiberis intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta
praestringens.
6.
Deinde Tarso profectus extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi
ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque
aperiunt textum, hinc, ut ordo poscebat, exorsi, quod Lucillianus Mediolanum
ingressus cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito
quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
7.
et tamquam in alto gentis silentio extra calcem, ut dicitur, procurrebat, et
intempestive, parum etiam tum firmatis omnibus, ex actuario ratiociniis
scrutandis incubuit, qui fraudum conscius et noxarum ad militaria signa
confugit, finxitque Iuliano superstite in res novas quendam medium surrexisse,
cuius fallaciis turbo militaris acerrime concitus Lucillianum et Seniauchum
occidit. Valentinianum enim paulo postea principem, trepidum et quo confugeret
ambigentem, Primitivus hospes tutius amendarat.
8.
his ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare,
quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani
imperium amplecti exercitum Gallicanum.
9.
Quibus conpertis, Valentiniano, qui cum isdem redierat, regenda Scutariorum
secunda committitur schola, et Vitalianus domesticorum consortio iungitur,
Erulorum e numero miles, qui multo postea auctus comitis dignitate male rem per
Illyricum gessit, confestimque mittitur in Gallias Arintheus ferens litteras ad
Iovinum, ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut
animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum
vincti transmitterentur.
10.
post quae, ut videbatur expedire, disposita apud Aspuna Galatiae municipium
breve Gallicani milites visi principi, ingressique consistorium, post audita
gratanter, quae pertulerant, munerati redire iubentur ad signa.
11.
Et cum introisset Ancyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis,
consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano filio suo admodum
parvulo, cuius vagitus pertinaciter reluctantis, ne in curuli sella veheretur
ex more, id quod mox accidit portendebat.
12.
Hinc quoque Iovianum celeri gradu praescriptus vitae finiendae dies exegit. cum
enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus
inventus est nocte. super cuius obitu dubietates emersere conplures
13.
fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel
extuberato capite perisse succensione pruna rum inmensa, aut certe ex
colluvione ciborum avida cruditate distentus. decessit autem anno tricensimo
aetatis et tertio. cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis
evenisset, super neutrius morte quaestionem conperimus agitatam.
14.
Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta
proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius
aptum inveniretur. et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam
aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis adsuetus.
15.
Christianae legis idem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter
eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos
promoverat, iudices electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae
vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.
16.
dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse
quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto quod ipsi
quoque deferretur trabea consularis. sed inpetrato uno adipisci non potuit
aliud. audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali
praeventus est morte.
17.
et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est
seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum cum Ioviano patre declaratus est
ut supra rettulimus consul.
|