I.
1.
Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris
convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati
saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus
intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est
imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt
apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super
exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris
officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae
dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium
minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa
corpuscula volitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse
sperabit.
2.
haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stilis uberibus
explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula
Tullius quoque testis reverendus adfirmat. proinde inscitia vulgari contempta
ad residua narranda pergamus.
3.
Hac volubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque intervallato
trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque
Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam
versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium
militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos
quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.
4.
Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii,
scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate
displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in
Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per
Illyricum.
5.
quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque
conveniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione
caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque apud
Ancyram, postea secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re
publica videbatur, missis qui eum venire ocius admonerent, diebus decem nullus
imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse extis Romae inspectis haruspex
edixerat Marcus.
6.
Inter haec tamen nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas
saepe versabilis ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, adtente
providebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum
rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum,
exercitus universi iudicium quantum facere nitique poterant, ut Pannonii
fautoresque principis designati firmantes.
7.
Qui cum venisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari dabatur,
vel somniorum adsiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit,
bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquotiens rei
Romanae fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam designabo.
8.
Spatium anni vertentis id esse periti mundani motus et siderum definiunt
veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt,
cum sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero, quem zodiakon
sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et
noctibus ad eundem redierit cardinem, ut verbo tenus, si a secunda particula
elatus Arietis ad eam dimensione redierit terminata.
9.
sed anni intervallum verissimum memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem
concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium porrectum
ad vesperam. tertius a prima vigilia sumens exordium ad horam noctis extenditur
sextam. quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
10.
ne igitur haec conputatio variantibus annorum principiis et quodam post horam
sextam diei, alio post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida
diversitate confundat et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis,
placuit senas illas horas, quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor,
in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
11.
hocque alte considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad unum
distinctumque exitum circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec
incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et menses
tempora retineant praestituta.
12.
haec nondum extentis fusius regnis diu ignoravere Romani, perque saecula multa
obscuris difficultatibus inplicati, tunc magis errorum profunda caligine
fluctuabant cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui
licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis ad arbitrium suum
subtrahebant tempora vel augebant.
13.
hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc
supervacuum puto. quibus abolitis Octavianus Augustus Graecos secutus hanc
inconstantiam correcta turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex
horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol
discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
14.
quam rationem bissexti probatam etiam victura cum saeculis Roma adiumento
numinis divini fundavit. proinde pergamus ad reliqua.
II.
1.
Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam existimant,
propinquante iam vespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii denuntiatione
statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis,
vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.
2.
cumque multorum taedio, quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte
lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in
campum permissusque tribunal ascendere celsius structum comitiorum specie,
voluntate praesentium secundissima ut vir serius rector pronuntiatur imperii.
3.
mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum
laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere
iam parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante, obmurmuratio
gravis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe
urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
4.
quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad gratiam fieri
despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati sed
consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento
recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. dein ex susurris
inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus violentior apparebat, et
confidentia militis erumpentis interdum ad perniciosa facinora timebatur.
5.
quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata prospere
dextera, vi principis fiducia pleni ausus increpare quosdam ut seditiosos et
pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:
6.
«Exsulto, provinciarum fortissimi defensores, et prae me fero semperque laturus
sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis Romani mihi ut potissimo
omnium vestras detulisse virtutes.
7.
quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore
utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum verticem eo, quem ab ineunte
adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse
experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso, simplicioribus
verbis quod conducere arbitror in commune.
8.
adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam contemplatione poscente
multiplici nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias
accidentium ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus
totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod inpetrabitur facile, si
patientia vestra cum aequitate consentiens id mihi, quod mearum est partium,
concesserit libens.
9.
dabit enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et
consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes
definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum
etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum
iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum adiunxerit,
iudicare.
10.
haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem,
dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob
nuncupationem augustam debita protinus accepturi».
11.
Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam
sententiam universos, consiliique eius viam secuti qui paulo ante
flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et vexillis
agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem duxerunt
in regiam.
|