VII.
1.
Igitur cupediarum vilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere
desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam vitae discesserant, in
insoliti casus ambigua partim inuiti, alii volentes adsciscebantur, non nulli
omnia tutiora praesentibus rati e civitate occulte dilapsi imperatoris castra
petivere itineribus festinatis.
2.
Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus
postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut
vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu
narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, avertit
Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
3.
Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies
agitabat et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim
ab oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta
patere novo et favorabili principi memorabant.
4.
et quia res novae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum, nequid
formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus
praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae
urbis praefectus in vincula conpinguntur, et iubetur civitatem curare solita
potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli
institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum
castrensium Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum committitur
inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor.
5.
quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens,
oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus
timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis seria
super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter
expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude
bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis
tumultuariis maxima conpararunt.
6.
post quae ita eventu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio
praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae
varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii
ultro semet offerentes cum praemiis.
7.
utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari
faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam
orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.
8.
Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita, restabat ut
abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis
turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa primordiis inpedivit.
9.
transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque
acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque
exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus
diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis
animis defensabunt.
10.
Inventa est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti
filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens
necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum,
quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia
principalis.
11.
adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites
ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento
confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi principis aliaque ad
inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum rector
exstinxit genere diverso poenarum.
12.
pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos
provinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos
notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana
persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna
perdidit instrumenta bellorum.
13.
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per
Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et
trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat
animum ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret,
fecissetque profecto, ni vetantibus proximis detractus a deformi proposito
firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina
sunt Iovii atque Victores, castra perduellium inrupturos.
14.
his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat,
cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio
congregarat, Mydgum adceleravit, qui locus Sangario adluitur flumine.
15.
ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia
quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et secundioris
ductu fortunae ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si
norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera
saviatus omnibus hinc inde attonitis.
16.
«en» inquit «cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta
constricta! placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum consurrexisse
mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens, imperio,
quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos
vestris nostrisque vulneribus. quin potius sequimini culminis summi prosapiam,
non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma
iustissima commoventem».
17.
Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi,
signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro
terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem
stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad castra, testati more
militiae Iovem, invictum Procopium fore.
VIII.
1.
Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in
societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature
consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim venit
exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.
2.
ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et
rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi
Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur
et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo vel
frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus.
3.
fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere
iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis
egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca
properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos
suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso imminens
exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et
fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem
lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.
4.
Unde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, conperissetque Lupicinum
ab oriente cum catervis adventare non contemnendis, spe prosperorum erectior
Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.
5.
qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum,
Hyperethium sibi oppositum repente vidit cum copiis antehac rectoris Castrensis
adparitorem id est ventris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius
auxilia ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine
despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit
suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus
suorum manibus.
6.
Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente,
multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per
orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita alienum pervidens
tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit.
7.
ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros
tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque veteribus
cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam
Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam
destinaverat manum.
8.
morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium
saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per catenam ferream
valde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent naves
hostiles, erat altrinsecus conligata.
9.
hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis,
Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo.
coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis
cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post
hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut
novissimi suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod
machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium
ictus atque saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.
10.
itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore,
supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut
disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit
improtecta. qua causa extincto postea proterviae totius auctore cum in
factionis participes saeviretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris
clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit vastatoria manu
confossus.
11.
Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque
universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis vinculis iussit
duci Nicaeam servandum artissime.
12.
statimque Ormizdae maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem
proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro
moribus lenius, a militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito
corripiendus incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat
ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam
averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio
gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.
13.
Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quivis
beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis
domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit
exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod venire ad
eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.
14.
et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum
obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum
adsensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere taedio
asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates
Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna
exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.
15.
ut quondam Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo
saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico,
qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam
Antiochiae gregarii manu militis interiit.
|