I.
1.
Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus,
Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano
Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet inparibus pristinis, ob causam
expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. statimque post
Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret
sidus, cuneatim egressa multitudo licentius vagabatur.
2.
horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam comes, occursurus
cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem
laboris Severiano itidem comite invalido et longaevo, qui apud Cabillona
Divitensibus praesidebat et Tungricanis.
3.
proinde confertius agmine in unum coacto ponteque brevioris aquae firma
celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani sagittis aliisque levibus
iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.
4.
ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies
impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam
repperit, cunctis metu conpulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo
deturbatum missilique telo per os fixum.
5.
ipse denique Charietto dum cedentes obiectu corporis et vocis iurgatorio sonu
audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur,
oppetit telo letali confixus.
6.
post cuius interitum Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando
tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina
receptum est magna.
II.
1.
Qua clade cum ultimo maerore conperta conrecturus secius gesta Dagalaifus a
Parisiis mittitur. eoque diu cunctante causanteque diffusos per varia barbaros
semet adoriri non posse, accitoque paulo post ut cum Gratiano etiam tum privato
susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et
instructus paratusque, cautissime observans utrumque sui agminis latus, venit
prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam
armaretur temporis brevi puncto praeventam ad internecionem extinxit.
2.
exultantes innoxii proelii gloria milites ad alterius globi perniciem ducens
sensimque incedens rector eximius speculatione didicit fida, direptis propius
villis vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque
in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas
rutilantes ex more potantesque non nullos.
3.
et nanctus horam inpendio tempestivam, signo repente per lituos dato,
latrocinalia castra perrupit contraque Germani nihil praeter inefficaces minas
iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa nec conponere aciem
nec resurgere in vires permittebantur urgente victore. quocirca forati pilis et
gladiis cecidere conplures absque his, quos versos in pedes texere flexuosi
tramites et angusti.
4.
Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia
Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum,
qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope
Catelaunos invenit ad congrediendum promptissimum.
5.
et vallo oportune metato suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno,
primo aurorae exortu in aperta planitie conposuit aciem dilatatam arte
sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiperare Romani hostium
multitudinem apparerent, inferiores numero, licet viribus pares.
6.
signo itaque per bucinas dato cum pede conlato res agi coepisset, insueta
vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. quibus hebetatis
parumper reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta
validius inminens miles fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni
Balchobaudes armaturarum tribunus magniloquentia socordi coalitus, propinquante
iam vespera cessisset incondite. quem si secutae residuae cohortes abissent, ad
tristes exitus eo usque negotium venerat, ut nec acta nuntiaturus quisquam
posset superesse nostrorum.
7.
sed resistens animorum acri robore miles ita lacertis eminuit, ut hostium
quattuor milibus sauciis sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius
mille ducentis amitteret, ducentis tantum modo vulneratis.
8.
noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis prope
confinia lucis ductor egregius in agminis quadrati figuram producto exercitu,
cum conperisset occultantibus tenebris barbaros lapsos, securus insidiarum per
aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos
vulneribus frigorum asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo.
9.
exin progressus ulterius, revertens, ubi nullum repperat, didicit regem
hostilium agminum cum paucis captum ab Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda
tentoria miserat Alamannica, suffixum patibulo. ideoque iratus in tribunum
animadvertere statuit ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque
damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus
constitisset.
10.
Et post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum imperator
laetus occurrit, eumque postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii
cumulum accedente, quod isdem diebus Procopii susceperat caput a Valente
transmissum.
11.
praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia per tractus
varios Galliarum, quae superfluvm est explicare, cum neque operae pretium
aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles
decet.
|