III.
1.
Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per Annonariam apparuit
Tusciam, idque quorsum evaderet prodigialium rerum periti penitus ignorarunt.
in oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam spectantibus multis asinus
tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui
aderant, quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura, postea,
quod portendebatur, evenit.
2.
Terentius enim humili genere in urbe natus et pistor ad vicem praemii, quia
peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam
correctoris administraverat potestate. eaque confidentia deinceps inquietius
agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut
ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam .
3.
Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter
praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante urbs
sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur et ambitioso ponte
exultat atque firmissimo quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit
ingratorum, ut res docuit apertissima.
4.
qui consumptis aliquot annis domum eius in transtiberino tractu pulcherrimam
incenderunt, ea re perciti quod vilis quidam plebeius finxerat, illum dixisse
sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias extincturum,
quam id venditurum pretiis, quibus sperabatur.
5.
advenit post hunc urbis moderator Lampadius ex praefecto praetorio, homo
indignanter admodum sustinens si, etiam cum spueret, non laudaretur, ut id
quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.
6.
hic cum magnificos praetor ederet ludos et uberrime largiretur, plebis nequiens
tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut liberalem se sed
multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes opibus
ditaverat magnis.
7.
vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni leve
quidem sed cavendum iudicibus. per omnia enim civitatis membra, quae diversorum
principum exornarunt inpensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum
instaurator sed conditor. quo vitio laborasse Traianus dicitur princeps, unde
eum herbam parietinam iocando cognominarunt.
8.
Hic praefectus exagitatus et motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta
plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat
et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum
culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
9.
eaque vi territus ipse primitus crebrescentis seditionis in maius secessit ad Mulvium
pontem - quem struxisse superior dicitur Scaurus - adlenimenta ibidem tumultus
opperiens, quem causa concitaverat gravis.
10.
aedificia erigere exoriens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis
solitis parari iubebat inpensas sed, si ferrum quaerebatur aut plumbum aut aes
aut quicquam simile, apparitores inmittebantur, qui velut ementes diversa
raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum
damna deflentium crebra aegre potuit celeri vitare digressu.
11.
advenit successor eius ex quaesitore palatii Viventius integer et prudens
Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium adfluens.
sed hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quae tale
negotium excitavere.
12.
Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopalem sedem ardentes,
scissis studiis asperrime conflictabantur ad usque mortis vulnerumque
discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens
Viventius nec mollire, coactus vi magna secessit in suburbanum.
13.
et in concertatione superaverat Damasus, parte, quae ei favebat, instante.
constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno
die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu
plebem aegre postea delenitam.
14.
Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos
ob impetrandum, quod appetunt, omni contentione laterum iurgari debere, cum id
adepti, futuri sint ita securi ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque
vehiculis insidentes circumspecte vestiti, epulas curantes profusas adeo ut
eorum convivia regales superent mensas.
15.
qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis
opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos
tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum et supercilia
humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendant
et verecundos. hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.
IV.
1.
Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt
procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio,
arma concussit in Gothos ratione iusta pemotus, quod auxilia misere Procopio
civilia bella coeptanti ergo convenit pauca super harum origine regionum et
situ transcurrere per brevem excessum.
2.
Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum
obscura varietas quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea, quae
vidisse meminimus, expedire.
3.
has terras inmensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse
porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum [ventos]
exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi
latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo
censebantur.
4.
et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab isdem provinciis disparati,
saevi quondam et truces, ut antiquitas docet, hostiis captivorum Bellonae litantes
et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius,
quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata
postremo omnem amisit exercitum cum rectore.
5.
Sed ut nunc cernimus, eadem loca formata in cornuti sideris modum effingunt
theatri faciem speciosam. cuius in summitate occidentali montibus praeruptis
densitate Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.
6.
partem vero sinistram arctois obnoxiam stellis Haemimontanae celsitudines
claudunt et Hister, qua Romanum cespitem lambit, urbibus multis et castris
contiguus et castellis.
7.
per dextrum, quod australe est, latus scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum
iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti,
pergentique fluctibus reciprocis ad Aegaeum, discidium panditur terrarum
angustum.
8.
ex angulo tamen orientali Macedonicis iungitur conlimitiis per artas
praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma : cui proxima Arethusa
cursualis est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum
sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem, ut Tullius ait, fundentem
aureum flumen accepimus natum
9.
haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque
varietate dissimiles. e quibus praeter alios ut inmaniter efferati memorantur
Odrysae, ita humanum fundere sanguinem adsueti ut, cum hostium copia non
daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus suis velut alienis
corporibus inprimerent ferrum.
10.
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac
semper indomitas vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti
destinatione pressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope
amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus fluentem, superatos proelio stravit,
post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione
deleti. oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae.
11.
Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit
omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. quo
inminente Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo
post procinctus ancipites rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.
12.
Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine
appellatur; quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea amplae civitates
exornant. post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet, quae dicebatur Uscudama,
et Anchialon, civitates magnas. dein Mysia, ubi Marcianopolis est a sorore
Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odyssus,
iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt [aliis] oppida Dionysopolis et Tomi et
Calatis. Europa omnium ultima praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et
Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.
13.
Rhodopa huic adnexa Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et
relicta Aeneas Italiam auspiciorum prosperitate perpetua post diuturnos
occupavit errores.
14.
Constat autem, ut vulgavere rumores adsidui, omnes paene agrestes, qui per
regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium et
praerogativa quadam vitae longius propagandae nos anteire, idque inde
contingere arbitrantur, quod conluvione ciborum abstinent calidisque et perenni
viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris
dulcedine potiuntur, radiosque solis suapte natura vitales primi omnium
sentiunt nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. his ita digestis pedem
referamus ad coepta.
|