V.
1.
Procopio superato in Phrygia internarumque dissensionum materia consopita,
Victor magister equitum ad Gothos est missus cogniturus aperte, quam ob causam
gens amica Romanis foederibusque ingenuae pacis obstricta armorum dederat
adminicula bellum principibus legitimis inferenti. qui ut factum firma
defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis
Constantiniani propinquo imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis,
veniaque dignum adserentes errorem.
2.
Quibus eodem referente Victore conpertis Valens parvi pendens excusationem
vanissimam in eos signa commovit, motus adventantis iam praescios, et
pubescente vere quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum est
castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros flumen transgressus est
Histrum resistentibus nullis.
3.
iamque sublatus fiducia cum ultro citroque discurrens nullum inveniret, quem
superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum apparatu
ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum arduos et inaccessos nisi
perquam gnaris.
4.
ne [igitur] aestate omni consumpta sine ullo remearet effectu, Arintheo
magistro peditum misso cum praedatoriis globis familiarum rapuit partem, quae
antequam ad dirupta venirent et flexuosa capi potuerunt per plana camporum
errantes. hocque tantum, quod fors dederat, impetrato redit cum suis innoxius
nec inlato gravi vulnere nec accepto.
5.
Anno secuto ingredi terras hostiles pari alacritate conatus fusius Danubii
gurgitibus vagatis inpeditus mansit immobilis prope Carporum vicum stativis
castris ad usque autumnum locatis emensum, unde quia nihil agi potuit dirimente
magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.
6.
Simili pertinacia tertio quoque anno per Novidunum navibus ad transmittendum
amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes
Greuthungos bellicosam gentem adgressus est, postque leviora certamina
Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum ausum resistere cum manu, quam
sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus
suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam ut in illis tractibus habilem.
7.
Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. prima
quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod
conmerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur. adeo ut
legatos supplices saepe mittentes venialem poscerent pacem.
8.
quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum,
antequam adulationum perniciosis inlecebris captus rem publicam funeribus
perpetuo deflendis adfligeret, in commune consultans pacem dare oportere
decrevit.
9.
missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem militiam curabant et pedestrem
cum propositis condicionibus adsentiri Gothos docuissent litteris veris,
praestituitur conponendae paci conveniens locus. et quoniam adserebat
Athanaricus sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum,
mandatisque prohibitum patris ne solum calcaret aliquando Romanorum, et adigi
non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire; recte
noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant
cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut
statutum est, pacem.
10.
hocque conposito et acceptis obsidibus Valens Constantinopolim redit, ubi
postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali
sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.
VI.
1.
Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema,
convivio occultiore Gallorum, qui aderant in conmilitio principis, ad imperium
Rusticus Iulianus tunc magister memoriae poscebatur, quasi adflatu quodam
furoris bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat, cum proconsulari
potestate regeret Africam.
2.
in praefectura enim urbana, quam adhuc administrans extinctus est, tempus
anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio tamquam inter dignorum inopiam ad id
escenderat culmen, lenis videri cogebatur et mollior.
3.
contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri
tunc peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus,
tolerabilior tamen fuit et praeferendus modis omnibus ante dicto.
4.
Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus,
vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum adulto
iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.
5.
et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum
Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque
nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum adprehensum productumque in
medium oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
6.
Faustum erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens
habitum, quo potior aliis iudicatus sum multis et claris: consiliorum sociis
votorumque auspicibus vobis, pietatis officium adgrediar tempestivum, prospera
deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.
7.
accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum,
id reputantes quod haec, quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum
transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari ut
congrua nobis et profutura.
8.
Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros commune
diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa in augustum
sumere conmilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis
voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis
ipsis ut nos educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem
adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus maiorumque factis
praestantibus concinentem, potioribus - invidiae metu dicitur - protinus surrecturum,
ut enim mihi videri solet, mores eius et adpetitus licet nondum maturos saepe
pensanti.
9.
ineunte adulescentia quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium est
expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut
sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit signis militaribus et
aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias:
castris, si necessitas adegerit aliquotiens, propugnabit: salutem pro
periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque [munus] est,
rem publicam ut domum paternam diligere poterit et avitam.
10.
Nondum finita oratione, dictis cum adsensu laeto auditis pro suo quisque loco
et animo milites alius alium anteire festinans tamquam utilitatis et gaudiorum
participes Gratianum declararunt Augustum, classicorum amplissimo sonu blandum
fragorem miscentes armorum.
11.
Quo viso maiore fiducia Valentinianus exultans corona indumentisque supremae
fortunae ornatum filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, adloquitur
advertentem, quae dicebantur.
12.
En inquit habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo
conmilitonumque nostrorum arbitrio delatos ominibus faustis. accingere igitur
pro rerum urgentium pondere ut patris patruique collega, et adsuesce inpavidus
penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis
proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his inpendere, quos
regis, nihil alienum putare quod ad Romani imperii pertinet salutem.
13.
haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. nunc reliqui
vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut adcrescentem
imperatorem fidei vestrae commissum servetis adfectione fundata.
14.
His dictis sollemnitate omni firmatis Eupraxius Caesariensis Maurus, magister
ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit familia Gratiani hoc meretur
statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae
reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans
semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus
advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat cum
eum recta monentem exagitaret minax imperator et nimius.
15.
consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque
pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat vultusque et reliqui corporis
iucundissimus nitor et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum
veterum lectissimis conparandum, si per fata proximosque licuisset, qui
virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.
16.
In hoc tamen negotio Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus non
Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium benivole satis. nec enim
quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam praeter principem Marcum
qui Verum adoptivum fratrem absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae
socium fecit.
|