VII.
1.
His ex sententia rectoris et militum ordinatis vix dies intercessere pauci, cum
Mamertinum praefectum praetorio ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat
correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.
2.
cui ideo Vulcatius successit Rufinus omni ex parte perfectus et velut apicem
senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi oportunas occasiones
occultationis spe numquam praetermittens.
3.
qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exilio,
patrimonii redintegrata iactura remitti fecit in lares.
4.
Et quamquam Valentinianus homo propalam ferus inter imperitandi exordia ut
asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in
potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, aliquamdiu
licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens.
hanc enim ulcus esse animi diuturnum interdumque perpetuum prudentes definiunt,
nasci ex mentis mollitia consuetum, id adserentes argumento probabili, quod
iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes,
et felicibus aerumnosi.
5.
Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces mors Dioclis ex comite
largitionum Illyrici, quem ob delicta levia flammis iussit exuri ; et Diodori
ex agente in rebus, triumque adparitorum potestatis vicariae per Italiam ob id
necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes Diodorum quidem adversus
se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos
monere proficiscentem ut responderet ex lege. quorum memoriam apud Mediolanum colentes
nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentes adpellant.
6.
Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte
maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit
Eupraxius tunc quaestor et parcius inquit agito, piissime principum: hos enim,
quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos,
colet religio Christiana.
7.
cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius cum in re quadam venia
digna audisset, eum percitum ira iussisse itidem ternos per ordines urbium
interfici plurimarum ecquid agetur ait si oppidum aliquod curiales non haberet
tantos? inter reliqua id quoque suspendi debet, ut, cum habuerit, occidantur.
8.
ad hanc inclementiam illud quoque accedebat dictu dirum et factu quod, siquis
eum adisset iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc
non inpetrato ad eundem, quem metuebat, licet multa praetenderet iusta,
remittebatur. itemque aliud audiebatur horrendum quod, ubi debitorum aliquem
egestate obstrictum nihil reddere posse dicebatur, interfici debere
pronuntiabat.
9.
Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod
amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent
amplitudine potestatis. nulla vacat quaestio pravitatum apud eos, qui, quod
velint fieri, maximas putant esse virtutes.
VIII.
1.
Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui
Brittannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam,
Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus
insidiis circumventum.
2.
quibus magno cum horrore conpertis Severum etiam tum domesticorum comitem
misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo
postea revocato Iovinus eadem loca profectus, Provertuidem celeri gradu
praemisit, adminicula petiturus exercitus validi. id enim instantes
necessitates flagitare firmabant.
3.
postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores adsidui
perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis
felicissime cognitus, adscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire
tendebat praeeunte fiducia speciosa.
4.
Et quoniam, cum Constantis principis actus conponerem, motus adulescentis et
senescentis oceani situmque Brittanniae pro captu virium explanavi, ad ea, quae
digesta sunt semel, revolvi superfluvm duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas
ob difficultatem nimiam replicare formidat.
5.
illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi,
Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti bellicosa hominum natio et
Scotti per diversa vagantes multa populabantur, Gallicanos [vero] tractus
Franci et Saxones isdem confines, quo quisque erumpere potuit terra vel mari,
praedis acerbis incendiisque et captivorum funeribus hominum violabant.
6.
Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux
efficacissimus petens cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso
terrarum angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus
adsueti, rursusque sine ulla navigantium noxa in speciem conplanari camporum,
exinde transmeato lentius freto, defertur Rutupias stationem ex adverso
tranquilla unda.
7.
Cum consecuti Batavi venissent et Heruli Ioviique et Victores, fidentes viribus
numeri, egressus tendensque ad Lundinium vetus oppidum, quod Augustam
posteritas appellavit, divisis plurifariam globis adortus est vagantes hostium
austatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos
homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere
miserrimi.
8.
isdemque restituta omni praeter partem exiguam, inpensam militibus fessis,
mersam difficultatibus summis antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari
potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.
9.
Ubi ad audenda maiora prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia,
futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem et ferocientem
inmaniter, non nisi per dolos occultiores et inprovisos excursus superari
posse, captivorum confessionibus et transfugarum indiciis doctus.
10.
denique edictis propositis inpunitateque promissa desertores ad procinctum
vocabat et multos [alios] per diversa libero commeatu dispersos. quo monitu ut
rediere plerique, incentivo percitus retentusque anxiis curis, Civilem nomine
recturum Brittannias pro praefectis ad se poposcerat mitti, virum acrioris
ingenii sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei
militaris insignem.
|