IX.
1.
Haec in Brittanniis agebantur. Africam vero iam inde ab exordio Valentiniani
imperii exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores et crebris
caedibus et rapinis intenta quam rem militaris augebat socordia et aliena
invadendi cupiditas maximeque Romani nomine comitis.
2.
qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum
multis erat exosus, hac praecipue causa quod superare hostes in vastandis
provinciis festinabat, adfinitate Remigii [tunc] magistri officiorum confisus,
quo prava et contraria referente princeps - ut prae se ferebat ipse -
cautissimus lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
3.
Gestorum autem per eas regiones seriem plenam et Rurici praesidis legatorumque
mortem et cetera luctuosa cum adegerit ratio, diligentius explicabo.
4.
et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquimur: hunc
imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse
communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice
privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata,
parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia ad labes delictorum
inmanium consurgebant; qui ex eo anhelantes ex nutu suo indistanter putant
omnium pendere fortunas.
5.
horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes etiam insontes
quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. quod saepe
contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur
innoxii: id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.
6.
At in Isauria globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes
libera populatione vexantes magnitudine iacturarum Pamphyliam adflictabant et
Cilicas. quos cum nullis arcentibus internecive cuncta disperdere Asiae
vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister
rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente,
adhibitis semiermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum
cuneum, si patuisset facultas, adoriri conatus, per angustum quendam transiens
devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus
est quos ducebat.
7.
tali successu latrones praetumidos palantesque per varia confidentius,
interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa quae incolunt excitae tandem
copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi nec inveniendi ad victum utilia
copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis
auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus, semper valuere sententiae,
obsidibusque datis, ut imperatum est, immobiles diu mansere, nihil audentes
hostile.
8.
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis
multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit,
adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet
civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
9.
cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis tumultu lenito, quem
Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies parta, proposito
civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria [prae]clari rectoris plura et
utilia disponentis.
10.
nam et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus,
et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes isdem inverecunde conexos,
ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum ex libidine
trutinas conponentium occurri nequiret. in examinandis vero litibus ante alios
id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam
faceret, omnia tamen grata viderentur [esse], quae factitabat.
X.
1.
Sub idem fere tempus Valentiniano ad expeditionem caute, ut rebatur, profecto,
Alamannus regalis Rando nomine, diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum
praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter inrepsit.
2.
et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, inpraepedite
cuiusque modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva
indefensum abduxit.
3.
Parvo inde post intervallo inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. cum
enim Vithicabius rex, Vadomarii filius specie quidem molliculus et morbosus sed
audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur
inpensior ut qualibet concideret strage.
4.
et quia temptatus aliquotiens nullo genere potuit superari vel prodi, fraude
citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum occubuit, cuius post
necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. interfector tamen prae metu
poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri
transtulit gradu.
5.
Parabatur post haec lentioribus curis et per copias multiformes in Alamannos expeditio
solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis
gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos
eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae
quiescendi dabantur indutiae.
6.
Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei
cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyriis et
Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum
Gratiano Rhenum transiit, visoque nemine, indivisis agminibus quadratis ipse
medius incedebat, Iovino et Severo magistris rei castrensis altrinsecus ordinum
latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.
7.
protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per
regiones longo itu porrectas sensim gradiens miles inritatior ad pugnandum
velut repertis barbaris minaciter infrendebat, et quoniam aliquod diebus emensis
nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae
visebantur, iniecta cohortium manu vorax flamma vastabat praeter alimenta, quae
colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.
8.
post haec leniore gressu princeps ulterius tendens cum prope locum venisset,
cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium
relatione verissima barbaros longe conspectos.
9.
qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, nisi se celeri
defendissent occursu, locorum gnaritate confisi unum spirantibus animis montem
occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium
absque septentrionali latere, unde facilem habet devexitatem et mollem. signis
ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et
ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat
oportune subeundae indicium pugnae.
10.
ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia
militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium
ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus
esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet, fugientes Germanos, si fors ita
tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut placuit, maturato Gratianoque apud
signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens
et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus centurias et manipulos
capite intecto conlustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito,
remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis,
quorum industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans aestimator,
inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam inspexere
proculcatores.
11.
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens insidiatricis manus
locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni necessitatis adiumento
postremo per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis
inmersisset post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius
cubicularius ferens auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus
interiret nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
12.
Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad
pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies
motas prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti in principiis adeundi
discriminis, Salvius et Lupicinus, Scutarius unus, alter e schola Gentilium,
fragore terribili concitantes: hastasque crispando cum ad rupium obiecta
venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit
omne pondus armorum, isdemque antesignanis per hirta dumis et aspera magno
virium nisu in editas sublimitates erepsit.
13.
acri igitur partium spiritu conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc
arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris
coiere conlatis, quos latius sese pandens exercitus infusis utrimque cornibus
adflictabat, per fremitus territos et equorum hinnitus et tubas.
14.
nihilominus tamen ipsi adsumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper
proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum turmarum funeribus mutuis
res gerebatur.
15.
disiecti denique Romanorum ardore metuque turbati, miscentur ultimis primi,
dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis.
postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras
et dorsa. stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus cum subsidiali
manu locatus post montium terga trucidavit ex incauto latere circumventam:
dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.
16.
In hac dimicatione nostri quoque oppetiere non contemnendi. inter quos
Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam Scutarius,
exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri conparetur et Sergio. hisque tali
casuum diversitate perfectis milites ad hiberna, imperatores Treveros
reverterunt.
|