I.
1.
Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos,
et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius
post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex
primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge
silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus
nocitura quam delictis.
2.
ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus
multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim
ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit, quid ex his, quae apud
veteres acciderint, timuerim, docere succincte.
3.
bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus
magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis
necessitatem, ut omnes magnitudine malorum adflicti, peremptis caritatibus
propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in
communem pereuntis patriae rogum.
4.
hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum
induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus
procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati non
consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas,
nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse
fabulis insolenter. erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas
alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
4.
sed ad proposita veniamus. Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam,
apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario
praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos
sedibus Diocletianus transtulit in Pannoniam.
6.
is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum
ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam.
unde morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis
annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici
inter exordia cautius.
7.
primo quod recalebat in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel
cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta..., sed
periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per
dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias et
praesagia sollicitare larvarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne
proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus
serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum excitare poterat causas.
8.
Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex
vicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi
praefectum, vitamque suam venenis petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos
suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula, organarius Sericus et
Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.
9.
verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur
Olybrius, morarum inpatientes hi, qui rem detulerunt, libello petiverunt
oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio
celeritatis concessum est.
10.
accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori
crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem
solutae posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur,
et quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos
artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra
plantam, ut dicitur, evagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit
principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora] scrutari posse
vel vindicari, quae Romae perpetravere conplures.
11.
his ille cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus,
uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis
inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia divorumque arbitria
quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis
adfligi.
12.
utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret aerumnas,
Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociavit ad haec cognoscenda,
quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum
magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu
crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.
13.
auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et
litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando
contorquens, saltare, non incedere videbatur, dum studebat inter altaria
celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas.
14.
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus
cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diversitas conprehendi nec
numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut ausum
Hispanillae cuiusdam artibus pravis adfectasse coniugium, transeunter
indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.
15.
et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando
notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae viderint
praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna,
quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse,
instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus
malis et novo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse,
quod timebatur, non iudicium aperte constaret
16.
Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius
nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles publica morte
oppetiverunt: in quorum miseriis velut sui quisque discriminis cernens
imaginem, tortorem et vincula somniabat et diversoria tenebrarum.
17.
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum,
cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret
Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo
destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia,
integre sine ulla restituit mora.
18.
verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat
ipse tricenos, interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque
Valentinianus per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum
bonorum parte multavit.
19.
ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem diebus acciderat non minus
exitiale. Amantius aruspex ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio
proditus, quod ob prava quaedam implenda ad sacrificandum ab eodem esset
adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret,
pertinaci negabat instantia.
20.
quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium
repertum est manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrata ritu sacrorum
sollemnium numina erga se imperatores delenirent, cuius extima parte quaedam
invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum.
21.
haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore
nimio in negotium iussit inquiri. et quia Frontinus consiliarius ante dicti,
minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis atque
confessus ablegatus est in exilium ad Brittannos, Amantius vero damnatus postea
rerum capitalium interiit.
22.
post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab
Ampelio urbi praefecto et Maximino vicario, confestimque perdendus, ut
apparebat, data sibi copia erectius imperatoris praesidium appellavit,
nominisque eius perfugio tectus servabatur incolumis.
23.
super hoc princeps consultus senatui negotium dedit. qui cum rem librata
iustitia conperisset, eumque ad Boas Delmatiae locum exterminasset, aegre
imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum, ut
ipse proposuerat, morti, clementiori sententia didicerat plexurm.
24.
Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt
coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent
aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi
praefecto et ex vicario Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis
supplicia sint grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more
tormentis exponeretur.
25.
qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id
statuisse, et calumnias perpeti clamitantem moderate redarguit quaestor
Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum supergressum omnia
diritatis exempla.
26.
Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex
praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum
artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut
sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum
duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari
cecidit funesti carnificis manu.
27.
Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus et frater eius
Camenius et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in
crimen, quod eiusdem conscii uneficii aurigam fovere dicebantur Auchenium,
documentis etiam tum ambiguis suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus
prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
28.
Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc
quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis
obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum
altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo vestita erat, abrepto, ne
velemen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque
carnifex nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus est.
29.
Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum artibus pravis se
polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte
etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos,
quoniam cum hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione
firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus
interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo
sacramento constrictus.
30.
Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem
Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est
pertinacior fama. nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.
31.
anhelans flatu superbo Maximinus, etiam tum praefectus annonae, nanctusque
audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri
summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.
32.
quod Aginatius indignissime ferrens dolensque in examinandis causis Maximinum
ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae: familiari sermone
docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis
posse opprimi, si ille id fieri censuisset.
33.
has litteras, ut quidam adseverabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in
sceleribus, conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum
misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium
deinde commoveret, velut serpens vulnere noti cuiusdam adtritus.
34.
accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit.
Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus, dum supererat,
venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique
petulantia Anepsiae quoque eius uxori lites minabatur et iurgia.
35.
quae haec metuens, ut Maximini etiam muniretur auxilio, finxit maritum in
voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse.
qui aviditate nimia flagrans - nec enim hoc quoque vitio caruit - petit
hereditatis medietatem. verum etiam hoc ut parum sufficienti nequaquam
contentus aliud commentus est, ut arbitrabatur, honestum et tutum, et ne
amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam
Anepsiae filiam petit filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte
firmatum est.
36.
Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis
aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu
nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de
fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius
summitas quadam velut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed
nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens
discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos.
37.
hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando
crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem
replicando saepe adseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros,
quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolvi posse firmabant.
38.
Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus vinculis sunt
artatae conplurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. nec eorum
culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curvatis contingentibus
membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se invito
reperiri posse insontem.
39.
quae verba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis
et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam
exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque
contingit.
40.
a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi
praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope
vitium esse in hoc loco legitur apud Tullium "nam si inplacabiles
iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas: quae
tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est".
41.
Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum
Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam
longius nocens ut basilisci serpentes.
42.
in id tempus aut non multo prius scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis
curia mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam despicatissimae sortis
ad gradus postestatum excelsos.
43.
Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil
impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium
vicariam praefecturam in urbe contra quam oportuerat gesta sunt, quia ad nutum
Maximini et voluntatem isdem ministris velut apparitoribus gerebantur.
44.
post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit
et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam
detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae maiestatis
deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter exsequenda
parum conveniens e vicaria potestate discessit.
45.
huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, post
administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui
conpositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. et primo Rufinam
cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis interfecit, super quibus
Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde conplures nullo noxiorum
discrimine vel insontium.
46.
in cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens,
superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim
veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur
Agrigentinus.
47.
His in hunc modum ac talibus actitatis, Hesychia quaedam matrona ob intentatum
crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et
saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium
spiramento effudit.
48.
Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus ambo ex
coetu amplissimo infamati sub Maximino in Fausianam feminam non obscuram, post
Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti,
non secus volentis magna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt.
49.
sed Fausiana damnata inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius
amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. sed ut solent
insperati casus adgravare miserabilis clades, Apaudulus nomine servus Anepsiae,
verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit nocte
progressus, missique apparitores indicatos e latebris abstraxerunt.
50.
et Abienus quidem exaggerato crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae,
morte multatus est. mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset
habere supplicio, adpetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam
adseveravit.
51.
haec, ut gesta sunt, auctius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi
Maximinus infestus ob causam, quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum
potestate in maius accensa, oravit inpense ut rescriberetur eum occidi: et
inpetravit facile male sanus incitator et potens.
52.
metuensque gravioris invidae pondus, ne pronuntiante Simplicio et consiliario
suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper
imperiale praeceptum, haerens et ambigens, quemnam potissimum exsecutorem
atrocis rei fidum inveniret et efficacem.
53.
tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam
repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hanc operam implere brevi
pollicito deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris
tradidit, instruens hominem saevum quidem et rudem, qua celeritate Aginatium
sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa, forsitan evasurum.
54.
festinavit, ut mandatum est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter
administrandi initia magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui
generis interficeret iuvantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum in
villa propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque Anepsiam horrore
medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae
terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax quoque Homericus docet optans
perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.
55.
et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus ad id solum, quod promisit,
intentus cuncta extollebat in maius, iusso Aginatio statui, agmina fecit
introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno
marcentia in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri
questione fieri vetuere clementissimae leges.
56.
denique cum iam contigua morti tormenta ancillae voces expressissent obliquas,
indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatus
abrupte, nec auditus, cum magnis clamoribus appellaret nomina principum,
sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. haec agitante,
cum adesset, perque emissarios cum procul ageret, Maximino funera urbs
deploravit aeterna.
57.
Sed accelerarunt ultimae dirae caesorum. namque ut postea tempestive dicetur,
et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens damnatorio iugulatus
est ferro, et Simplicius in Illyrico trucidatus, et Doryphorianum pronuntiatum
capitis reum trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio princeps exinde
rapuit, reversumque ad lares per cruciatus oppressit inmensos. Ut unde huc
fleximus revertamur, is urbanarum rerum status, ut ita dixerim, fuit.
II.
1.
At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum
exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus conmuniebat, castra extollens
altius et castella turresque adsiduas per habiles locos et oportunos, qua
Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis
positis subradens barbaros fines.
2.
denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat
auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum
pulsu inmani, meatum ipsurr aliorsum vertere cogitavit et quaesitis artificibus
peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus adgressus.
3.
per multos enim dies conpaginatae formae e roboribus, coniectaeque in alveum,
fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis, fluctibus erectis
confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interibant.
4.
vicit tamen imperatoris vehementior cura et morigeri militis labor, mento
tenus, dum operaretur, saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine
castra praesidiaria, inquietudine urgentis amnis exempta, nunc valida sunt.
5.
Ac talibus laetus exsultansque, pro anni et temporis statu dilapsos conducens,
rei publicae curam habuit, ut officio principis congruebat. ratusque aptissimum
ad id, quod deliberabat, inplendum, trans Rhenum in monte Piri, qui barbaricus
locus est, munimentum extruere disposuit raptim. utque celeritas effectum
negotii faceret tutum, per Syagrium tunc notarium, postea praefectum et
consulem, Aratorem monuit ducem, ut, dum undique altum esset silentium, id
arripere conaretur.
6.
transiit cum notario dux, ut iussum est, statim fodereque per militem, quem
duxit, fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto
quidam optimates Alamanni venere obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque
diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.
7.
qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis inprovidi, quorum
fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, pravo deciperentur errore,
pactisque calcatis rem adorerentur indignam.
8.
verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum
aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt,
isdemque digressis, ex abdito collis propinqui barbaricus prosiluit, globus optimatibus
tum danda responsa, ut intellegi dabatur, opperiens: adortusque milites
seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis obtruncabant,
inter quos etiam duces ambo sunt caesi.
9.
nec indicaturus gesta superfuit quisquam praeter Syagrium, qui deletis omnibus
ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus abiit ad
lares, id conmeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.
10.
Haec inter per Gallias, latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem
multorum, observans celebres vias, fundensque indubitanter quidquid inciderat
fructuosum. denique praeter conplures alios, quos absumpserunt insidiae tales,
Constantianus tribunus stabuli, impetu est clandestino exceptus moxque
interfectus, Valentiniani adfinis, Cerealis et Iustinae germanus.
11.
At procul, tamquam horum similia agitantibus furiis per omne latus,
Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae in
Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis
abundantes, ideoque formidati quod mercatorum militumque honoratorum specie
sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.
12.
nec quisquam adventum eorum cavere poterat inopinum, non destinata sed varia
petentium et longinqua, et quoquo ventus duxerat, inrumpentium: quam ob causam
prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. et quamlibet coniurati
multorum opes attriverint, oestroque concepti furosis exagitati caedes edidere
luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, sed ne per minutias
gesta narrando ....operis inpediam cursum, id unum sufficiet eorum exitiale
poni commentum.
13.
quaesitus in unum impiorum [hominum] globus, imitatus rationalis officium
ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone civitatem ingressi,
ambitiosam domum cuiusdam primatis ut proscripti iussique interfici cum gladiis
obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares
hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam
lucem gressu discessere veloci.
14.
verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedine nihil praetermitterent,
intercepti imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles
parva etiam tum, ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et
lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. et haec
quidem textu processere narrato.
|