III.
1.
His et mihi vertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum,
inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late
diffusa scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti
licentiam gravem. quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera,
quae tacentur, veniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae
consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.
2.
adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio
Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec
retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et
procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et
color. quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet
poni.
3.
Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam
praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit,
adsultu eius evadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium
fustibus, eadem humatus est die.
4.
praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo
exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species
ferrea quam ille firmarat. Epiroten
aliquem ritus Christiani presbyterum.... item Octavianum ex proconsule
.......offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso.
5.
Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos
probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit
crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, suspectus ei vulgari levitate, ut
vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea
veneficiis usus merebatur, nullaque delata voluptatum artifici venia, ignibus
aboleri praeceptus est.
6.
Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam provinciam ad
regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id
petenti, subagresti verbo pius respondit imperator: "abi," inquit
"comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit" et hoc
elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi.
7.
Claudium et Sallustium ex Iovianorum numero, ad usque tribunatus dignitates
progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod, cum imperium
Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. cumque nihil quaestiones
reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent
Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod
eum revocabit ad supplicium raptum ; hocque ita, ut statutum est, observato,
nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani
obitum deportationis maestitia liberatus longe recusaverit, cum illi saepissime
torquerentur.
8.
replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum
absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. in hoc
negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum
caesi.
9.
Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse
videamur in vitia principis, alia commodissimi. illud tamen nec praeteriri est
aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices,
Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope
cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite nequo casu
ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius
laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit
innoxiam, .simile sedit .....
IV.
1.
Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. sollertiae
vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax
incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis
verius milite barbaris quam pellendis. et cum dedisset e speculis, siquis
hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.
2.
Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut
Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros
adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante
Vadomarium Iulianus: et provisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque
transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus,
tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit
navibus Rhenum.
3.
et antegressus contra Mattiacas aquas primus Severus, qui pedestrem curabat
exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere
nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole.
4.
et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos,
id, quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.
5.
adventu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus
brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit
praeter principem, cui tapetesc suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras
morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris
ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid
lateret tempore iaceat, extento strepitu suorum est inpeditus quibus adsidue
mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, inpetrare non potuit. ignium enim
crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque, quod acciderat,
suspicati, carpento veloci inpositum regem angusto aditu circumfractis collibus
abdiderunt.
6.
hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum sed intemperantia
militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam adflixit, ad usque
quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.
7.
ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans, dum
hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra
Mogontiacum gens est Alamanna, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea,
quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Brittannos
translatum potestate tribuni Alamannorum praefecerat numero, multitudine
viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium nationis
eiusdem primates item regere milites iussit, e quibus Hortarius proditus
relatione Florenti Germaniae ducis contra rem publicam quaedam ad Macrianum
scripsisse barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit
flamma poenali.
|