III.
1.
Secuto post haec anno, Gratiano adscito in trabeae societatem Aequitio consule,
Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos munimentum aedificanti
prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi,
docentis Illyrici clades.
2.
quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus
cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso negotium scrupulosa quaesivit
indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus
festinabat, ausos temerare limitem barbaros primo fragore, ut mente conceperat,
oppressurus armorum.
3.
quia igitur abeunte autumno multa inpediebant et aspera, adnitebantur omnes per
regiam optimates, ut ad usque principium veris oratum eum pertinerent et
exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae
reperirentur nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein
vicinorum Galliis regum inmanitatem, maximeque omnium Macriani ut formidati
tunc praetendentes, quem constabat inpacatum relictum etiam ipsa urbium moenia
temptaturum.
4.
haec memorantes addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam,
statimque, ut conducebat rei communi, prope Mogontiacum blandius rex ante
dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus, ut apparebat. et
venit inmane quo quantoque flatu distentus ut futurus arbiter superior pacis,
dieque praedicto conloquii ad ipsam marginem Rheni caput altius erigens stetit,
hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.
5.
contra Augustus escensis amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine
castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore
conspicuus, et inmodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post
dicta et audita ultro citroque versus, amicitia media sacramenti fide firmatur.
6.
hisque perfectis discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis
deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum constantis in
concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.
7.
periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius,
oppetit Mallobaudis bellicosi regis insidiis circumventus. post foedus tamen
sollemni ritu impletum Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.
IV.
1.
Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. at in eois partibus alto
externorum silentio intestina pernicies augebatur per Valentis amicos et
proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. navabatur enim opera
diligens ut homo rigidus, audire cupiens lites, a studio iudicandi revocaretur,
metu ne ita ut Iuliani temporibus defensione innocentiae respirante,
frangeretur potentium tumor adsumpta licentia latius solitus evagari.
2.
ob haec et similia concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto
praefecto praetorio regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium
nullis vetustatis lectionibus expolitum coacto vultu fallente, et adserente,
quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum, ille ad
humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta
esse arbitratus, ut monebat, abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores,
quae roborabantur in dies iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria,
qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus vel intra palatium validis
venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.
3.
Hanc professionem oratorum forensium politikes moriou eidolon, id est
civilitatis particulae umbram vel adulationis partem quartam esse definit
amplitudo Platonis, Epicurus autem kakotechnian nominans inter artes numerat
malas. Tisias suasionis opificem esse
memorat adsentiente Leontino Gorgia.
4.
quam a veteribus ita determinatam orientalium quorundam versutia ad usque
bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur.
ergo absolutis super eius indignitate paucis, quam in illis partibus agens
expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.
5.
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae
facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque
dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi
causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et
Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam [qui locus in Euboea est]
perorantem idem Demosthenes Academia cum Platone relicta sectatus est: ut
Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius,
quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem.
6.
nec minus apud Romanos Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque
spectati et postea per varias aevi sequentis aetates censorii et consulares
multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique
numerosi post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea civilibus
stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus
occupantes summis gloriae honoribus fruebantur.
7.
post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe
depressos aliquos iudiciorum eripiens flammis "non defendi homines sine
vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse"
firmabat.
8.
At nunc videre est per eoos omnes tractus violenta et rapacissima genera hominum
per fora omnia volitantium, et subsidentium divites domus, ut Spartanos canes
aut Cretas, vestigia sagacius colligendo ad ipsa cubilia pervenire causarum.
9.
In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia
mille iactantur, viduarum postes et orborum liminia deterentes, et aut inter
discordantes amicos aut propinquantes vel adfines, si simultatum levia
senserint receptacula, odia struentes infesta : in quibus aetatis progressu non
ut aliorum vitia intepescunt, sed magis magisque roborantur: inter rapinas
insatiabiles inopes ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum
nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes.
10.
horum [obstinatione] libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps,
eloquentiam inanis quaedam imitatur fluentia loquendi: quarum artium
scaevitate, ut Tullius adseverat, nefas est religionem decipi iudicantis. ait
enim "cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam
suffragium, quam sententia, non intellego cur, qui ea pecunia corruperit, poena
dignus sit: qui eloquentia, laudem etiam ferat. mihi quidem hoc plus mali
facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecunia
corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest".
11.
Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi
legum abolevere discidia, velut vinculis ori inpositis reticentes, iugi
silentio umbrarum sunt similes propriarum. hi velut fata natalicia
praemonstrantes aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad
habitum conposita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.
12.
hi ut altius videantur iura callere, Trebatium locuntur et Cascellium et
Alfenum et Auruncorum Sicanorumque iam diu leges ignotas, cum Evandri matre
abhinc saeculis obrutas multis. et si voluntate matrem tuam finxeris occidisse,
multas tibi suffragari absolutionem lectiones reconditas pol]icentur, si te
senserint esse nummatum.
13.
Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad
expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes
vilesque latratus, quo velint, aditus sibi patefaciunt crebros: qui inter
sollicitudines iudicum per multa distentas inresolubili nexu vincientes
negotia, laborant, ut omnis quies litibus inplicetur, et nodosis quaestionibus
de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt
aequitatis: cum depravantur, foveae fallaces et caecae: in quas si captus
ceciderit quisquam, non nisi per multa exiliet lustra, ad usque ipsas medullas
exsuctus.
14.
Quartum atque postremum est genus inpudens, pervicax et indoctmn eorum, qui cum
inmature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt,
mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo,
cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.
15.
qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint,
litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam
admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore
disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus
indigestis ita scatentes, ut conluvionis taeterrimae audire existimes ululabili
clamore Thersiten.
16.
cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam
deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob adsidua in personas honorabiles
probra diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli
ut numquam se codices habuisse meminerint.
17.
et si in circulo doctorum auctoris veteris inciclerit nomen, piscis aut edulii
peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi
antea Marcianum verbo tenus quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos
appellari se fingunt.
18.
nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et
usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. et siquem semel
intra retia ceperint, cassibus mille inpedicant, per morborum simulationem
vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana,
septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.
19.
et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita
vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa alia secum
advocatorum simulacra inducunt. cumque intra cancellorum venerint saepta, et
agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat, ut ab insonte
gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, conrugatis hinc inde frontibus
brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula post
occipitium desit, consistitur altrinsecus diu: tandemque ex praemeditato
conludio per eum, qui est in verba fidentior, suave quoddam principium dicendi
exeritur, Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta
promittens: et in eam conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum
se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque
prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere conluctati, perseveranter
flagitant pulveris periculosi mercedes.
20.
Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum
sustinenda recte victuro. namque sellulariis quaestibus inescati, inter se
hostiliter dissident et erupta maledicendi ferocia, ut dictum est, multos
offendunt: quam tunc effutiunt cum commissarum sibi causarum infirmitatem
rationibus validis convallare non possunt.
21.
et iu dices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi
cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti vel Catonis disciplina
productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti
opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.
22.
ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc
ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut, cum iurgia mille casibus cadant,
accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum
exitum isdem soleant adsignare, et non vitiis rerum aut iniquitati aliquotiens
disceptantium sed solis defensantibus irascantur. verum unde huc declinavimus
revertamur.
|