IX.
1.
Re in hunc modum peracta, Gothi, quid postea molirentur incerti, quaeritabant
Frigeridum, tamquam obicem validun, ubi reperirent, excisuri: et cultiore victu
somnoque parumper adsumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani
monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum
speculabatur ancipites.
2.
et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. ille vero
regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus,
vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa
silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei
fors obtulit insperata.
3.
repedando enim congregatosque in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem
Farnobium cum vastatoris globis vagantem licentius occupavit, ducentemque
Taifalos nuper in societatem adhibitos: qui, si dignum est dici, nostris
ignotarum gentium terrore dispersis, transiere flumen direpturi vacua defensoribus
loca.
4.
eorum catervis subito visis certare comminus dux cautissimus parans adortusque
nationis utriusque grassatores minantes etiam tum acerba, trucidasset omnes ad
unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto
Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa
superstitibus pepercisset, vivosque omnes circa Mutinam Regiumque et Parmam
Italica oppida, rura culturos exterminavit.
5.
Taifalorum gentem turpem obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud
eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem
in eorum pollutis usibus consumpturi. porro siqui iam adultus aprum exceperit
solus vel interemerit ursum immanem, conluvione liberatur incesti.
X.
1.
Haec autumno vergente in hiemem funesti per Thracias turbines converrebant.
quae temporum rabies velut cuncta cientibus Furiis ad regiones quoque
longinquas progrediens late serpebat.
2.
et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per
fallaces discursus violato foedere dudum concepto, conlimitia nostra temptabat,
quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.
3.
ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio
reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid
ageretur in palatio, docet arcessitu Valentis patrui Gratianum orientem versus
mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium
adcolae, ad Romanorum rerum excidium coniurati.
4.
quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut
sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium
pruinis Februario mense . .. tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine
sui iactura adflictos graviter adultis viribus averterunt.
5.
verum retrocedere coacti Germani, noscentesque exercitus pleramque partem in
Illyricum, ut imperatore mox adfuturo, praegressam, exarsere flagrantius:
maioraque conceptantes, pagorum omnium incolis in unum conlectis cum
quadraginta armatorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo
principis iactarunt, sublati in superbiam nostra confidentius inruperunt.
6.
Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas
praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat
dispositio prudens, Nannieno negotium dedit, virtutis sobriae duci: eique
Mallobauden iunxit pari potestate conlegam, domesticorum comitem, regemque
Francorum, virum bellicosum et fortem.
7.
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus ideoque cunctandum esse
censente Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus, ut consueverat, ire in
hostem differendi impatiens angebatur.
8.
proinde horrifico adversum fragore terrente, primum apud Argentariam signo per
cornicines dato concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium
pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
9.
sed in ipso proeliorum ardore infinita hostium multitudine milites visa,
vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut
quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius: et splendore
consimili proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere
barbaris metum.
10.
qui repente versi in terga resistentesque interdum, nequid ultimae rationis
omitterent, ita sunt caesi ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia,
ut aestimabatur, evaderent densitate nemorum tecta, inter complures alios
audaces et fortes rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore
pugnarum.
11.
Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas,
laevorsus flexo itinere latenter Rheno transito, spe incitatior bona,
universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbamm
avidam gentem.
12.
hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi
sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent
ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum
possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus
colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis,
quas secum duxerant, omni virium robore propugnabant.
13.
qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi per legiones
singulas quingenteni leguntur annati, usu prudenter bellandi comperti. qui ea
re animorum aucta fiducia quod versari inter antesignanos visebatur acriter
princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias praedas, si calcassent
editiora, confestim sine certamine ullo rapturi: exorsumque proelium vergente
in meridiem die, tenebrae quoque occupavere nocturnae.
14.
quippe magno utriusque partis pugnabatur exitio: caedebant cadebantque
nostrorum non pauci, simul arma imperatorii comitatus auro colorumque micantia
claritudine, iaculatione ponderum densa confringebantur.
15.
Et enim diu reputante Gratiano cum optimatibus perniciosum apparebat et inritum
contra asperitates aggerum prominentium intempestiva contendere pertinacia,
multis - ut in tali negotio - variatis sententiis, otioso milite circumvallari
placuit barbaros inedia fatigatos, quia locorum iniquitate defenderetur.
16.
verum cum obstinatione simili renitentes Germani peritique regionum petissent
alios montes, his, quos ante insederant, altiores: conversus illuc cmn exercitu
imperator, eadem qua antea fortitudine semitas ducentes ad ardua quaeritabat.
17.
quem l,entienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes,
post deditionem, quam inpetravere supplici prece, oblata - ut praeceptum est -
iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii
ire permissi sunt.
18.
Hanc victoriam oportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas,
sempiterni numinis nutu Gratianus incredibile dictu est quo quantoque cum
vigore exerta celeritate aliorsum properans expedivit: praeclarae indolis
adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem
lectorum progrediens principum, dum etiam tum lanugo genis inserperet speciosa,
ni vergens in ludibriosos actus natura, laxantibus proximis semet ad vana
studia Caesaris Commodi convertisset, licet hic incruentus.
19.
ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat
populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos telorum vario
genere, nullo geminato vulnere contruncavit, ultra hominem exsultavit, ita hic
quoque intra saepta, quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris
dentatas conficiens bestias: incidentia multa parvi ducebat et seria: eo
tempore, quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis
similibus et magna sobrietate consiliorum lenire luctuosos rei publicae poterat
casus.
20.
Dispositis igitur, quae pvo temporum captu per Gallias res rationesque
poscebant, et punito Scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum
barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis
Arboris nomen est per Lauriacum ad opitulandum oppressae parti porrectis
itineribus ire tendebat.
21.
Isdemque diebus Frigerido multa atque utilia pro securitate communi
sollertissime cogitanti munireque properanti Succorum angustias, ne
discursatores hostes et leves tamquam exaestuantes vi torrentes per
septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur
comes, venalis ferociae specie et ad cuncta mobilis et incertus, is est quem
praeteritorum textu rettulimus, ambigenti super corona capiti inponenda Iuliano
Caesari, dum inter eius armigeros militaret, arroganti confidentia torquem
obtulisse collo abstractam.
22.
remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam
si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine
poscente deberet.
|