Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXXI
    • Capp. XIII-XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XIV

XIII.

1. Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos in clades Romanas solito inmanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt et proelium flammarum ritu adcrescens terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.

2. deinde conlisae in modum rostratarum navium acies trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae. Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra., siqui tulissent suppetias, processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente sicut ruina aggeris magni oppressum atque deiectum est: steterunt inprotecti pedites, ita concatervatis manipulis ut vix mucronem exerere aut ma,nus reducere quisquam posset. nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis. qua causa tela undique mortem vibrantia destinata cadebant et noxia, quod nec provideri poterant nec caveri.

3. verum ubi effusi inmensis agminibus barbari iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.

4. videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua humo corporibus stratis campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus profundisque vulneribus transfixorum cum timore audiebantur ingenti.

5. in hoc tanto tamque confusae rei tumultu exhausti labore et periculis pedites cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque conlisione adsidua, gladiis contenti destrictis in confertas hostium turmas mergebant se, salutis inmemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.

6. et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam inpendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent. atra denique cruoris facie omnia conturbante et, quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum adgestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.

7. solque sublimior decurso Leone ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatis inedia sitique confectos etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.

8. Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus paulatimque insiliens funerum moles, ad Lancearios confugit et Mattiarios: qui, dum multitudo tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. eoque viso Traianus exclamat spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris princeps saltim adventicio tegeretur auxilio.

9. hocque audito Victor nomine comes Batavos in subsidiis locatos haut procul ad imperatoris praesidium raptim cogere properans cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit, parique modo Richomeres periculo semet exemit et Saturninus.

10. Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore torpentes : quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti ictuque suorum aliqui trucidati: nec enim saepe renitentibus cedebatur aut parcebat cedentibus quisquam.

11. super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes: cum quibus aggeres quoque equorum constrati cadaveribus campos implerunt. diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.

12. Primaque caligine tenebrarum inter gregarios imperator, ut opinari dabatur - neque enim vidisse se quisquam vel praesto fuisse adseveravit - sagitta perniciose saucius ruit, spirituque mox consumpto decessit nec postea repertus est usquam. hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.

13. simili clade Caesarem accepimus Decium dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem ferventem retinere non valuit, abiectumque in paludem nec emergere potuisse nec inveniri.

14. alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim sed cum candidatis et spadonibus paucis prope ad agrestem casam relatum secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis exemptum.

15. cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati, qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi ammitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.

16. unde quidam de candidatis per fenestram lapsus captusque a barbaris prodidit factum et eos maerore adflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem. is ipse iuvenis occulte postea reversus ad nostros haec ita accidisse narravit.

17. pari clade recuperatis Hispaniis Scipionum alterum cremata turri, in quam confugerat, absumptum incendio hostili conperimus. illud tamen certum est, nec Scipioni, nec Valenti sepulturam, qui supremitatis honor est, contigisse.

18. In hac multiplici virorum inlustrium clade Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni vacantes et numerorum rectores et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium. inter hos etiam Promotorum tribunus Potentius cecidit in primaevo aetatis Ilore, bono cuique spectatus, meritis Ursicini patris magistri quondam armorum suisque commendabilis. constatque vix tertiam evasisse exercitus partem.

19. nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.

XIV.

1. Perit autem hoc exitu Valens quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor inperasset et decem parvo minus.

2. cuius bona multis cognita dicemus et vitia. amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civi]is disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne propinquitatem quis praetendens altius semet ferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodiebat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta, in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens.

3. nec sub alio principe in huius modi negotiis melius secum actum esse meminit oriens. super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni. ut sunt in palatiis non nulli alienarum rerum avidi, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione contradictori copia servata, donabat ei, qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens: ut castigatius agerent inquieti, lucra, quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.

4. super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit vel a primis instruxit auspiciis - ne sim longior - taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens. haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo: nunc eius vitia percurramus.

5. Magnarum opum intemperans adpetitor, laborum inpatiens, duritiamque magis adfectans inmanem in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens in sanguinem saeviebat et dispendia locupletum.

6. illud quoque ferri non poterat quod, cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alias et iracundus et criminantibus sine differentia veri vel falsi facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus inpendio est formidanda.

7. Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita, ut non eminus appareret, figura bene conpacta membrorum, staturae nec procerae nec humilis, incurvis cruribus extanteque mediocriter ventre.

8. Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est. en pedioisi Mimantos agaiomenoio Areos ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta et Homerum scripsisse et Tullium doctis referentibus audiebat.

9. denique post interitum eius discessumque hostilem, prope locum, in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis adfixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License