XV.
1.
Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere,
dextra pars, alii laeva vel quo metus traxerat, ferebantur, quisque proximos
quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis
ferrum arbitrantes haerere. audiebantur tamen, licet longius, heiulatus
miserabiles relictorum singultusque morientium et vulneratorum crucibabiles
fletus.
2.
Luce vero coeptante victores ut bestiae sanguinis inritamento atrocius
efferatae, spei inanis inlecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere
densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et
transfugas potestatum culmina maximarum et fortunae principalis insignia
thesaurosque Valentis illic ut arduo in munimento conditos.
3.
et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto
murorum, infestissime certabatur: oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps
exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.
4.
et quia militum calonumque numerus magnus civitatem cum iumentis introire prohibitus,
adfixus parietibus moenium aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter
decernebat, superatque rabies inmientium ad usque horam diei nonam, subito
pedites nostri trecenti, ex his, qui prope ipsas stetere loricas, conferti in
cuneum desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos confestim - incertum
quo consilio - trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius
modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.
5.
fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti imbres
nubibus atris effusi dispersere circumfrementium globos, reversique ad vallum
dimensum tereti figura plaustrorum, inmanes spiritus latius porrigentes
iubebant nostris per minaces litteras, et legatum ... fide retinendae salutis
accepta.
6.
verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis
scriptis et recitatis, utque decebat contemplatis, parandis operibus dies et
nox omnis absumpta. nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae et
moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per
locos aptata sunt habiles adgestaque prope sufficiens aqua. pridie enim
dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.
7.
Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et
sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum
iniere consilium, quod ipsa indicante iustitia publicatum est.
8.
partis enim nostrae candidatos aliquos, qui die praeterito ad eos defecerant,
pellexere ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se
curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo
erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo
clausorum, civitas perrumperetur inpropugnata
9.
perrexere, ut statutum est, candidati: cumque prope fossas venissent, manus
tendentes orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. et recepti, quia nulla
erat suscipio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt:
unde factum est ut cruenta quaestione vexati cervicibus perirent abscisis, quid
acturi venerant aperte confessi.
10.
Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari
abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis
ordinibus inundarunt, et obstinatione magnatium maiore, at cum armatis
provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exurgebant, et cuiusque
modi tela in multitudine tanta vel temere missa cadere sine noxa non poterant.
11.
animadversum est a nostris isdem telis barbaros uti, quibus, petebantur.
ideoque mandatum est ut nervis ferrum hgnumque conectentibus ante iactum
incisis emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras servabant,
infixae vero corporibus nihil vigoris perdebant, aut certe, si cecidissent in
vanum, ilico frangebantur.
12.
dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus.
Scorpio genus tormenti, quem Onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra
hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo
frustra inlisus est visus, tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi
novi cedentes e medio abire temptarent.
13.
sed bucinis optimatum monitu occinentibus instauratum est proelium, et pari
modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo vel funditoris amento in
cassum excusso. agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis
lucubrationibus quesiti cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant
aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliqui aut magnis obtriti
ponderibus vel confixi iaculis pectora volvebantur, non nulli scalas vehendo
ascensumque in muros ex latere omni parantes sub oneribus ipsis obruebantur,
contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
14.
nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab
alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante quod etiam defensorum
plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. ita sine requie
ulla vel modo pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur. I
15.
et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod
desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die cligressi omnes
rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes,
quod non, ut suaserat antea Fritigernus, obsiclionales aerumnas ubique
declinarunt.
XVI.
1.
Conversi post haec per omne tempus noctis, ut aestivae non longum, ad vulnerum
curas artesque medendi gentiles, redclita luce in varias consiliorum vias
diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis
occupare statuunt Perinthum, exinde quaeque divitiarum referta, docentibus
omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. hanc secuti
sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta
populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
2.
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum perceptum, cum vacare hoste
loca proxima conpertae fidei nuntiassent exploratores: egressi media nocte,
vitatis aggeribus publicis per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque
Serdicam, alia ad Macedoniam cum intemeratis opibus, quas habebant, omni studio
ad properandum excogitato currebant, velut in regionibus illis repperiendo
Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium
confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
3.
At Gothi Hunis Halanisque permixti nimium bellicosis et fortibus, rerumque
asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum inlecebris sibi
sociarat sollertia Fritigerni, fixis iusta Perinthum castris, ipsam quidem
urbem cladium memores pristinarum nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero
fertiles late distentos et longe ad extremam vastavere penuriam, cultoribus
caesis aut captis.
4.
unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas
quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in
exitium urbis inclitae molituri. quos inferentes sese inmodice obicesque
portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen.
5.
Saracenorum cuneus - super quorum origine moribusque diversis in locis
rettulimus plura - ad furta magis expeditionalium rerum quam ad concursatorias
habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarum globo repente
conspecto a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci,
aequis partes discessere momentis.
6.
sed orientalis turma novo neque ante viso superavit eventu. ex ea enim crinitus
quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto
pugione agmini se medio Gothorurn inservit et interfecti hostis iugulo labra
admovit effusumque cruorem exuxit. quo monstroso miraculo barbari territi,
postea non ferocientes ex more, cum agendum adpeterent aliquid, sed ambiguis
gressibus incedebant.
7.
processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis inmensis
oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis et incolentium plebem
considerarent inmensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum,
disicttis bel lorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam
inlata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere
licenter ad usque radices Alpium Iuliarum, quas Venetas appellabat antiquitas.
8.
His diebus efficacia Iulii magistri militiae trans Taurum enituit salutaris et
velox. conperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos,
dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad
eorum rectores Romanos omnes, quod his temporibus raro contingit, universos
tamquam vexillo erecto uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi
stipendi securos ad suburbana productos. quo consilio prudenti sine strepitu
vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.
9.
Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus ad usque
Valentis interitum pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum
numquam, ut arbitror, sciens silentio ausus corrumpere vel mendacio. scribant
reliqua potiores, aetate doctrinisque florentes. quos id, si libuerit,
adgressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.
|