V.
1.
Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari provinciarum malo calamitatum
turbo novarum extincturus omnia simul, ni fortuna moderatrix humanorum casuum
motum eventu celeri consummavit inpendio formidatum.
2.
cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia barbaris
licenter grassantibus nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae
rector ut efficax ad haec corrigenda principis iussu perrexit Arbetione id
maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc
gravabatur periculosae molis onus impingeret.
3.
Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum commendaticias ab eo
petierat litteras ad amicos ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. hoc
inpetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat
epistulas ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
4.
memorato itaque duce Gallias ex re publica discursante barbarosque propellente
iam sibi diffidentes et trepidantes idem Dynamius inquietius agens ut versutus
et in fallendo exercitatus fraudem comminiscitur inpiam subornatore et conscio,
ut iactavere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex
comite rei privatae, cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque Aedesio ex
magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat
rogari praefectus, et peniculo serie litterarum abstersa, sola incolumi relicta
subscriptione alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus: velut
Silvano rogante verbis obliquis hortanteque amicos agentes intra palatium, vel
privatos inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures ut se altiora
coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuvarent.
5.
Hunc fascem ad arbitrium figmenti conpositum, vitam pulsaturum insontis, a
Dynamio susceptum praefectus imperatori, avido scrutari haec et similia,
censuit offerendum... solus ingressus intimum capto e re tempore, deinde
sperans ut pervigilem salutis eius custodem et cautum lectaque in consistorio
astu callido consarcinata materia tribuni iussi sunt custodiri, et de
provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
6.
confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium rector collegis
adhibitis strepebat inmaniter circumveniri homines dicatos imperio per
factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis
obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente
quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum adgredi nihil tale
conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt: vel contra se paria
promittente Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus
est impleturum.
7.
testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui mitteretur externus,
suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior conposita forte
turbabit.
8.
Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum.
namque Arbetione auctore Apodemius ad eum vocandum cum litteris mittitur
inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. qui incidentia parvi ducens cum
venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec
viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito remansit adscitoque
rationali quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos
hostili tumore vexabat.
9.
inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur et Apodemius quieta perturbat,
Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, conpositas
litteras his concinentes, quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum
miserat fabricae Cremonensis nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum
conscius monebatur parare propere cuncta.
10.
qui cum haec legisset, haerens et ambigens dia quidnam id esset nec enim
meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras
acceperat conlocutos epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad
Malarichum misit obsecrans, ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe:
nec enim intellexisse firmabat ut subagrestem et simplicem, quid significatum
esset obscurius.
11.
haec Malarichus subito nanctus etiam tunc squalens et maestus suamque et
popularis Silvani vicem graviter ingemiscens adhibitis Francis, quorum ea
tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur:
tumultuabaturque patefactis insidiis retectaque iam fallacia, per quam ex
confesso salus eorum adpetebatur.
12.
hisque cognitis statuit imperator dispicientibus consistorianis et militaribus
universis in negotium praeterinquiri. cumque iudices fastidissent, Florentius
Nigriniani filius agens tunc pro magistro officiorum, contemplans diligentius
scripta apicumque pristinorum reliquias quasdam reperiens animadvertit, ut
factum est, priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex
libidine consarcinatae falsitatis adscripta.
13.
proinde fallaciarum nube discussa imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata
potestate praefectum statui sub questione praecepit sed absolutus est enixa
conspiratione multorum. suspensus autem Eusebius ex comite privatarum se
conscio haec dixerat concitata.
14.
Aedesius enim minus scisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens
abiit innoxius et ita finito negotio omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio
conpulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus inlustratus cum correctoris dignitate
regere iussus est Tuscos.
15.
Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus assiduisque suorum conpertis nuntiis,
quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum et sciens animum tenerum
versabilis principis, timens ne trucidaretur absens et indamnatus, in
difficultate positus maxima barbaricae se fidei committere cogitabat.
16.
sed Laniogaiso vetante, tunc tribuno, quem dum militaret candidatus solum
adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde
oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex
praesentibus ratus in consilia cogebatur extrema et sensim cum principiorum
verticibus secretius conlocutus isdemque magnitudine promissae mercedis
accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum insignibus XIII ad tempus
abstracto ad culmen imperiale surrexit.
17.
Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die perfertur
Mediolanum insperabilis nuntius aperte Silvanum demonstrans, dum ex magisterio
peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad angustum culmen evectum.
18.
hac mole casus inopini Constantio icto quasi fulmine fati primates consilio
secunda vigilia convocato properarunt omnes in regiam. cumque nulli ad
eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis
perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi
frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum qui mos est
honoratior accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam
antea placidius. Diocletianus enim Augustus omnium primus extero ritu et regio
more instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes
legerimus.
19.
et qui paulo antea cum insectatione malivola orientis vorago invadendaeque
summae rei per filios adfectator conpellabatur, tunc dux prudentissimus et
Constantini Magni fuerat conmilito solusque ad exstinguendum probis quidem sed
insidiosis rationibus petebatur. diligens enim opera navabatur extingui
Silvanum ut fortissimum perdvellem, aut si secus accidisset, Ursicinum
exulceratum iam penitus aboleri ne superesset scrupulus inpendio formidandus.
20.
igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum
criminum eundem ducem parantem praegressus oratione leni prohibet imperator,
non id esse memorans tempus ut controversa defensio causae susciperetur, cum
vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium
rerum antequam cresceret mollienda.
21.
habita igitur deliberatione multiplici id potissimum tractabatur, quo commento
Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. et probabili
argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto
Ursicino successore cum potestate rediret intacta.
22.
post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus
domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei
coniunctis. inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes
propinqui et familiares.
23.
iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. et
quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc
bonum habere tristia praecedentia, quod in locis suis secunda substituunt,
mirabamur illam sententiam Tullianam ex internis veritatis ipsius promulgatam,
quae est talis et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam
florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum,
quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.
24.
Festinamus itaque itineribus magnis ut ambitiosus magister armorum ante
adlapsum per Italicos de tyrannide ullum rumorem in suspectis finibus
appareret. verum cursim nos properantes aeria quaedam antevolans prodiderat
fama et Agrippinam ingressi invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
25.
namque convena undique multitudine trepide coepta fundante coactisque copiis
multis pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli
per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux
flebilis verteretur: quo variis adsentandi figmentis in mollius vergente
securitate nihil metuens hostile deciperetur.
26.
Cuius rei finis arduus videbatur. erat enim cautius observandum, ut adpetitus
opportunitati optemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. qui si
eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.
27.
Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices,
adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus:
facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam
secretius de rerum summa consultaretur.
28.
aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis se
et Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros ita
fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione
ignobili crudeliter agitatus commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero
ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur: et haec adsidue clam querebatur
et palam.
29.
terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique
murmura causantis inopiam militis et rapida celeritate ardentis angustias
Alpium perrumpere Cottiarum.
30.
In hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur
indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis
magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione
conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate
mercedis ad momentum omne versabiles.
31.
firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad id
patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo
subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior,
caesis custodibus regia penetrata Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus
confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem densis gladiorum
ictibus trucidarunt.
32.
Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum,
quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad
praesidia progressus extrema.
33.
licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense
proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem
verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem,
sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe
versati.
34.
evenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae in
Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an praesagio Silvanus
devictus est magnis vocibus exclamaret.
35.
Igitur Silvano Agrippinae, ut relatum est, interfecto inaestimabili gaudio re
cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae
prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat fortiter facientes, ut
quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
36.
tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de
Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. idque scrutari iusserat
artius interrogato Remigio etiam tum rationario apparitionis armorum magistri,
cui multo postea Valentiniani temporibus laqueus vitam in causa Tripolitanae
legationis eripuit.
37.
post quae ita completa Constantius ut iam caelo contiguus casibusque
imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse
spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum legimus ideo regno
suo Solonem expulisse praecipitem quia blandiri nesciebat, et Dionysium
intentasse poetae Philoxeno mortem cum eum recitantem proprios versus absurdos
et inconcinnos laudantibus cunctis solus audiret immobilis.
38.
quae res perniciosa vitiorum est altrix. ea demum enim laus grata esse
potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat
locus.
VI.
1.
Iamque per securitatem quaestiones agitabantur ex more et vinculis catenisque
plures ut noxii plectebantur. exurgebat enim effervens laetitia Paulus,
tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et
inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus, et praeceptum est,
Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus,
metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum levi corpore fatigato reos
atrocium criminum promiscue citari faceret multos. verum contra quam speratum
est contigit.
2.
memor enim somnii, quo vetitus erat per quietem, ut ipse firmavit, pulsare
quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus nec nominavit nec prodidit
aliquem sed adserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit
non cupiditate sed necessitate conpulsum, argumento evidenti demonstrans
3.
causam enim probabilem ponebat in medio multorum testimoniis claram, quod die
quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem
Constanti nomine adlocutus est, fortis esset et fidus. unde apparebat quod, si
praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus
largiretur ut suum.
4.
post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui, ut
supra rettulimus, cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad
defendendam plebem electus est. tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio Comites
interempti sunt aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione
scrutante.
|