VII.
1.
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam
Leontius regens multa spectati iudicis documenta praebebat in audiendo celer,
in disceptando iustissimus, natura benivolus, licet auctoritatis causa
servandae acer quibusdam videbatur et inclinatior ad damnandum.
2.
prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis.
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum secuta plebs omnis velut defensura
proprium pignus terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille
stabilis et erectus inmissis apparitoribus correptos aliquos vexatosque
tormentis nec strepente ullo nec obsistente insulari poena multavit.
3.
diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit vini
causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis
ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens
praefectus ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se
adrogantem inmitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem: difficilis
ad pavorem recte tetendit adeo, ut eum obsequentium pars desereret licet in
periculum festinantem abruptum.
4.
insidens itaque vehiculo cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis
tumultuantium undique cuneorum veluti serpentium vultus perpessusque multa dici
probrosa agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique
capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valvomeres, ut audierat,
cognomento: eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum
antesignanum olim sibi conpertum, reclamantibus multis post terga manibus
vinctis suspendi praecepit.
5.
quo viso sublimi tribuliumque adiumentum nequicquam implorante vulgus omne
paulo ante confertum per varia urbis membra diffusum ita evanuit ut turbarum
acerrimus concitor tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus ad Picenum
eiceretur, ubi postea ausus eripere virginis non obscurae pudorem Patruini
consularis sententia supplicio est capitali addictus.
6.
Hoc administrante Leontio Liberius Christianae legis antistes a Constantio ad
comitatum mitti praeceptus est tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui
consortium decretis obsistens in re, quam brevi textu percurram.
7.
Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam ultra professionem altius se
efferentem scitarique conatum externa, ut prodidere rumores adsidui, coetus in
unum quaesitus eiusdem loci multorum synodus ut appellant removit a sacramento
quod optinebat.
8.
dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites
scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura: super his intendebantur
ei alia quoque a proposito legis abhorrentia, cui praesidebat.
9.
hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali paria sentiens ceteris iubente
principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur nec visum hominem nec
auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans
imperatoris arbitrio.
10.
id enim ille, Athanasio semper infestus licet sciret impletum, tamen
auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur
ardenti: quo non impetrato Liberius aegre populi metu, qui eius amore
flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
VIII.
1.
Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior, agebantur. Constantium vero
exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias indicantes nullo renitente ad
internecionem barbaris vastantibus universa: aestuansque diu, qua vi
propulsaret aerumnas ipse in Italia residens ut cupiebat periculosum enim
existimabat se in partem contrudere longe dimotam repperit tandem consilium
rectum et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum,
etiam tum palliatum in societatem imperii adsciscere cogitabat.
2.
id ubi urgente malorum inpendentium mole confessus est proximis succumbere tot
necessitatibus tamque crebris unum se, quod numquam fecerat, aperte
demonstrans: illi in adsentationem nimiam eruditi infatuabant hominem, nihil
esse ita asperum dictitantes quod praepotens eius virtus fortunaque tam vicina
sideribus non superaret ex more. addebantque noxarum conscientia stimulante
conplures deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.
3.
quis adnitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum, migrationem ad
longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune omnibusque
memorans anteponi debere propinquum. post multaque per deliberationes ambiguas
actitata stetit fixa sententia abiectisque disputationibus inritis ad imperium
placuit Iulianum adsumere.
4.
cum venisset accitus praedicto die, advocato omni quod aderat commilitio,
tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa,
Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido
peroravit:
5.
Adsistimus apud illos, optimi rei publicae defensores, causae communi uno paene
omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices
succinctius edocebo.
6.
post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt
rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes
persultant barbari Gallias rupta limitum pace, hac animati fiducia, quod nos
per disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt.
7.
huic igitur malo ultra adposita iam proserpenti, si dum patitur tempus
occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium
detumescent et imperii fines erunt intacti. restat ut rerum spem, quam gero,
secundo roboretis effectu.
8.
Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis, verecundia, qua nobis ita ut
necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis industriae iuvenem in
Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si videntur utilia, etiam vestra
consensione firmandis.
9.
Dicere super his plura conantem interpellans contio lenius prohibebat arbitrium
summi numinis id esse, non mentis humanae velut praescia venturi praedicans.
10.
stansque imperator inmobilis dum silerent, residua fidentius explicavit quia
igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens
vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam
praedicandi, ad honorem prosperatum exsurgat: cuius praeclaram indolem bonis
artibus institutam hoc ipso plene videor exposuisse quod elegi. ergo eum
praesente nutu dei caelestis amictu principali velabo.
11.
Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum et Caesarem cum exercitus gaudio
declaratum his adloquitur contractiore vultu submaestum:
12.
Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium
frater: aucta gloria mea confiteor qui iustus in deferenda suppari potestate
nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.
13.
adesto igitur laborum periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe
Galliarum, omni beneficentia partes levaturus adflictas: et si hostilibus
congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in
tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime
turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis
adfuturus industriis et ignavis.
14.
proinde urgente rei magnitudine perge vir fortis ducturus viros itidem fortes.
aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem
pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi.
mecum ubique videberis praesens et ego tibi quodcumque acturo non deero. ad
summam i i, propera sociis omnium votis, velut adsignatam tibi ab ipsa re
publica stationem cura pervigili defensurus.
15.
Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo fragore scuta
genibus inlidentes quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum
hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris immane quo quantoque
gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium Caesaremque admiratione digna
suscipiebant imperatorii muricis fulgore flagrantem.
16.
cuius oculos cum venustate terribiles vultumque excitatius gratum diu multumque
contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris,
quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. eumque ut potiori
reverentia servaretur, nec supra modum laudabant nec infra quam decebat, atque
ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.
17.
susceptus denique ad consessum vehiculi receptusque in regiam hunc versum ex
Homerico carmine susurrabat. "ellabe porphyreos thanatos kai moira
krataie." Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt cum Arbetionem
consulem annus haberet et Lollianum.
18.
deinde diebus paucis Helena virgine Constanti sorore eidem Caesari iugali
foedere copulata paratisque universis, quae maturitas proficiscendi poscebat,
comitatu parvo suscepto kalendis Decembribus egressus est deductusque ab
Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et
Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui
nuper in comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata
diffluerent.
19.
indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania,
pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.
20.
quo maerore perculsus velut primo adventantium malorum auspicio murmurans
querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus adsecutum quam ut occupatior
interiret.
21.
cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice
susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas proculque visum plebs universa
cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia
consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo
cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem
quendam genium adfulsisse conclamatis negotiis arbitrata.
22.
tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset ingressus,
Iulianum Caesarem conperisset, exclamavit hunc deorum templa reparaturum.
|