IX.
1.
Proinde quoniam ut Mantuanus vates praedixit excelsus maius opus moveo maiorque
mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc
tempestivum, ne inter procinctus ardentes proeliorumque varios casus ignota
quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, adtrita lintea cum
rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et
tempestates.
2.
ambigentes super origine prima Gallorum scriptores veteres notitiam reliquere
negotii semiplenam, sed postea Timagenes et diligentia Graecus et lingua haec
quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius fidem secuti
obscuritate dimota eadem distincte docebimus et aperte.
3.
Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtis nomine
regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos ita enim Gallos sermo
Graecus appellat alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos
inhabitasse confines.
4.
Drasidae memorant re vera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab
insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et
adluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.
5.
aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos
loca haec occupasse tunc vacua.
6.
regionum autem incolae id magis omnibus adseverant, quod etiam nos legimus in
monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci
saevium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias
infestabat: superatisque ambobus coisse cum generosis feminis suscepisseque
liberos plures et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.
7.
a Phocaea vero Asiaticus populus Harpali inclementiam vitans, Cyri regis
praefecti, Italiam navigio petit. cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit
in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida aucta virium copia
instituere non pauca. sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta
8.
per haec loca hominibus paulatim excultis viguere studia laudabilium
doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. et bardi quidem fortia
virorum illustrium facta heroicis conposita versibus cum dulcibus lyrae modulis
cantitarunt, euhages vero scrutantes seriem et sublimia naturae pandere
conabantur. inter eos drasidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae
decrevit, sodaliciis adstricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum
altarumque erecti sunt et despectantes humana pronuntiarunt animas inmortales.
X.
1.
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos et horrore nivali semper
obductos orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est
vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
2.
et a latere quidem australi Tyrreno adluitur et Gallico mari: qua caeleste
suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni: ubi
occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaei cingitur; unde
ad solis ortus adtollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum: quas rex Cottius,
perdomitis Galliis solus in angustiis latens inviaque locorum asperitate
confisus, lenito tandem tumore in amicitiam Octaviani receptus principis,
molibus magnis exstruxit ad vicem memorabilis muneris, conpendiarias et
viantibus oportunas, medias inter alias Alpes vetustas super quibus conperta
paulo postea referemus.
3.
in his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum
erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile
4.
est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum pendentium saxorum
altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu
nivibusque solutis flatu calidiore ventorum per diruptas utrimque angustias et
lacunas pruinarum congerie latebrosas descendentes cunctantibus plantis homines
et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum
est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus inligata pone cohibente
virorum vel boum nisu valido vix gressu reptante paulo tutius devolvuntur. et
haec, ut diximus, anni verno contingunt.
5.
hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis
incessum praecipitantem inpellit et patulae valles per spatia plana glacie
perfidae vorant non numquam transeuntes. ob quae locorum callidi eminentes
ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat
innoxium: qui si nivibus operti latuerint, montanisve defluentibus rivis
eversi, gnaris agrestibus praeviis difficile pervadunt.
6.
a summitate autem huius Italici clivi planities ad usque stationem nomine
Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior aegreque
superabilis ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis
dedit. unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam
patet.
7.
huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est
moenibus proximum manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto
moderamine rexerat suos et adscitus in societatem rei Romanae quietem genti
praestitit sempiternam.
8.
et licet haec, quam diximus viam, media sit et conpendiaria magisque celebris, tamen
etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.
9.
et primam Thebaeus Hercules ad Geryonem extinguendum, ut relatum est, et
Tauriscum lenius gradiens prope maritimas conposuit Alpes, hisque Graiarum
indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam
consecravit. deinde emensis postea saeculis multis hac ex causa sunt Alpes
excogitatae Poeninae.
10.
superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio Saguntinis memorabilibus
aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis iturus auxilio in
Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte
deleta Hannibalem sequi nequiens triduo ante transito Rhodano ad partes Italiae
contendentem navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo degressurum
montibus apud Genuam observabat Liguriae oppidum, ut cum eo, si copiam fors
dedisset, viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
11.
consulens tamen rei communi Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut
Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a
perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis per
Tricasinos et oram Vocontiorum extremam ad saltus Tricorios venit. indeque
exorsus aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in inmensum
elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso in solidam solvit, per
Druentiam flumen gurgitibus vagis intutum regiones occupavit Etruscas. hactenus
super Alpibus. nunc ad restantia veniamus.
|