XI.
1.
Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse
creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae et Aquitanos et Belgas, lingua
institutis legibusque discrepantes.
2.
et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a
Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano
delitescens.
3.
a Belgis vera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis
geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari Parisiorum
castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra
Constantia funduntur in mare.
4.
horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab
humaniore cultu longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum
transrhenanis certavere Germanis.
5.
Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces adventiciae
convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem venere Romanam.
6.
regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti
cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum
Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis
praeerat universis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae
iurisdictiones isdem rexere temporibus.
7.
at nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania,
prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita,
civitatibus amplis et copiosis.
8.
dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et
Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota.
9.
post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treviros domicilium
principum clarum.
10.
huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens et
Catelauni et Remi
11.
apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos aliis potiores oppidis multis.
Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et
moenium Augustuduni magnitudo vetusta.
12.
secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et Tricasini:
Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus... habent et Aventicum,
desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc
quoque demonstrant. haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.
13.
in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet
ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum
culta: omissis aliis multis Burdigala et Arverni excellunt et Santones et
Pictavi.
14.
Novem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et
Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore
multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus
Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam
aliquotiens legimus Romam.
15.
his prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,
16.
et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano maximi
nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore copia
fontium Rhodanus fluens et proclivi impetu ad planiora degrediens proprio
agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque
intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae
praeterlabens segnioris quaeritans exitus viam sibi impetu veloci molitur.
17.
unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus Viennensem
latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia flexuosa
Ararim, quem Sauconnam appellant, [inter Germaniam primam fluentem] suum in
nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non millenis
passibus sed leugis itinera metiuntur.
18.
hinc Rhodanus aquis advenis locupletior vehit grandissimas naves, ventorum
difflatu iactari saepius adsuetas finitisque intervallis, quae ei natura
praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem vocant
Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ
locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.
XII.
1.
Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque
torvitate terribiles, avidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum
quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre
poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens ponderansque
niveas ulnas et vastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas
tortilibus nervis excussas.
2.
metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi
tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud
Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi
frustis squalere pannorum.
3.
ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad procinctum
ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa contempturus et
formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus Martium
pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.
4.
vini avidum genus, adfectans ad vini similitudinem multiplices potus et inter
eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris
voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus
vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius Gallos post
haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.
5.
Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim levi sudore sub
imperium venere Romanum primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis
quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii
plenus effectus asperiore Allobrogum gente devicta hoc indidit cognomentum.
6.
nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur
auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar
societati nostrae foederibus iunxit aeternis. evectus sum longius sed remeabo
tandem ad coepta.
XIII.
1.
Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem
praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. unde
sublimius quam sperabatur eluxit.
2.
Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et
similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut
sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum voluit appellari,
ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit
ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis et mitis et blandus sed
ex qualibet occasione maximeque ex controversis litibus, quod nefandum est, et
in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa evidenter apparuit
in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione
Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus,
quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris
exutis patrimoniis absoluti sunt divites.
3.
Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum, agente etiam tum in Galliis, militem
regens, abiecte ignavus et, ut ait comicus, arte despecta furtorum rapiens
propalam.
4.
Quis concordantibus mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis
Persici duces vicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum terminis
occupato per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam, aliquotiens
Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis ductoribus ad colligendas
oboedientium exuvias occupatis.
|