III.
1.
Quia igitur plurimae gentes vi maiore conlaturae capita sperabantur, dubia
bellorum coniectans sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. dumque
per indutias licet negotiosas et breves aerumnosis possessorum damnis mederi
posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
2.
cumque Florentius praefectus praetorio cuncta permensus, ut contendebat,
quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium
gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.
3.
norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim,
insanabilia vulnera saepe ad ultimam egestatem provincias contraxisse, quae
res, ut docebitur postea, penitus evertit Illyricum.
4.
ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante se repente factum infidum,
cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens scrupulose
conputando et vere docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare
capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
5.
nihilo minus tamen diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec
subnotare perpessus humi proiecit. litterisque Augusti monitus ex relatione
praefecti, non agere ita perplexe ut videretur parum Florentio credi,
rescripsit gratandum esse si provincialis hinc inde vastatus saltem sollemnia
praebeat, nedum incrementa, quae nulla supplicia egenis possent hominibus
extorquere. factumque est tunc et deinde unius animi firmitate, ut praeter
solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur . . .
6.
inusitato exemplo id petendo Caesar inpetraverat a praefecto ut secundae
Belgicae multiformibus malis oppressae dispositio sibi committeretur ea
videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidalis apparitor ad solvendum
quemquam urgeret. quo levati solatio cuncti, quos in cura . . . . . . separat
suam, nec interpellati ante praestitutum tempus debita contulerunt.
IV.
1.
Inter haec recreandarum exordia Galliarum administrante secundam adhuc Orfito
praefecturam obeliscus Romae in circo erectus est maximo. super quo nunc, quia
tempestivum est, pauca discurram.
2.
urbem priscis saeculis conditam ambitiosa moenium strue et portarum centum aditibus
celebrem hecatompylos Thebas institutores ex facto cognominarunt, cuius
vocabulo provincia nunc usque Thebais adpellatur.
3.
hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis inproviso excursu duces
oppressere Poenorum, posteaque reparatam Persarum rex ille Cambyses quoad
vixerat alieni cupidus et inmanis Aegypto perrupta adgressus est, ut opes
exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.
4.
qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus
indumentorum concidit pronus ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro
gestabat, subita vi ruinae nudato vulneratus paene letaliter interisset.
5.
longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas Aegypti
procurator exhausit civitatem plurimis interceptis reversusque cum furtorum
arcesseretur et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui
negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. is est, si recte
existimo, Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte
Vergilius carmine leni decantat.
6.
In hac urbe inter labra ingentia diversasque moles figmenta Aegyptiorum numinum
exprimentes obeliscos vidimus plures aliosque iacentes et conminutos, quos
antiqui reges bello domitis gentibus aut prosperitatibus summarum rerum elati
montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos erectosque
dis superis in religione dicarunt.
7.
est autem obeliscus asperrimus lapis in figuram metae cuiusdam sensim ad
proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens, paulatim
specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.
8.
formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique
videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
9.
volucrum enim ferarumque, etiam alieni mundi, genera multa sculpentes ad aevi
quoque sequentis aetates ut inpetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa
vel soluta regum vota monstrabant.
10.
non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit quicquid
humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed
singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam
significabant integros sensus.
11.
cuius rei scientiam his inseram duobus exemplis. per vulturem naturae vocabulum
pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri rationes memorant
physicae, perque speciem apis mella conficientis indicant regem moderatori cum
iucunditate aculeos quoque innasci debere his signis ostendentes. et similia
plurima.
12.
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant quod,
cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana civitate transtulisset
Aegyptia, quorum unus in Circo maximo, alter in Campo locatus est Martio, hunc
recens advectum difficultate magnitudinis territus nec contrectare ausus est
nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc
intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus fixusque
intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium
eminebat.
13.
verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis nihilque
committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum
Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum
translationi pararentur utilia. quo convecto per alveum Nili proiectoque
Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est sub trecentis
remigibus agitanda.
14.
quibus ita provisis digressoque vita principe memorato urgens effectus
intepuit, tandemque sero inpositus navi per maria fluentaque Tibridis velut
paventis ne, quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub meatus sui
discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio
lapide ab urbe seiunctum. unde chamulcis inpositus tractusque lenius per
Ostiensem portam piscinamque publicam Circo inlatus est maximo.
15.
sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse
conpleri: digestisque ad perpendiculum altis trabibus, ut machinarum cerneres
nemus, innectuntur vasti funes et longi ad speciem multiplicium liciorum caelum
densitate nimia subtexentes. quibus conligatus mons ipse effigiatus
scriptilibus elementis, paulatimque in arduum per inane protentus, diu
pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea
locatur in media eique sphaera superponitur ahenea aureis lamminis nitens, qua
confestim vi ignis divini contacta ideoque sublata facis imitamentum infigitur
aereum, itidem auro imbracteatum velut abundanti flamma candentis.
16.
secutaeque aetates alios transtulerunt. quorum unus in Vaticano, alter in
hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt.
17.
qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo,
Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis ... ...
|