VII.
1.
Isdem diebus terrae motus horrendi per Macedoniam Asiamque et Pontum adsiduis
pulsibus oppida multa concusserunt et montes. inter monumenta tamen
multiformium aerumnarum eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris,
cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
2.
Primo lucis exortu diem nonum kal. Septembrium concreti nubium globi nigrantium
laetam paulo ante caeli speciem confuderunt et amendato solis splendore nec
contigua vel adposita cernebantur: ita oculorum obtutu praestricto humo
involutus crassae caliginis squalor insedit.
3.
dein velut numine summo fatales contorquente manubias ventosque ab ipsis
excitante cardinibus magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius inpetu
pulsorum auditus est montium gemitus et elisi litoris fragor, haecque secuti
typhones atque presteres cum horrifico tremore terrarum civitatem et suburbana
funditus everterunt.
4.
et quoniam adclivitate collium aedes pleraeque devehebantur, aliae super alias
concidebant reclangentibus cunctis sonitu ruinarum inmenso. inter quae
clamoribus variis celsa culmina resultabant quaeritantium coniugium liberosque
et siquid necessitudines artae constringunt.
5.
post horam denique secundam, multo ante tertiam, aer iam sudus et liquidus latentes
retexit funereas strages. non nulli enim superruentium ruderum vi nimia
constipati sub ipsis interiere ponderibus. quidam collo tenus aggeribus obruti
cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur. alii
lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant.
6.
uno ictu caesi conplures, paulo ante homines, tunc promiscuae strages cadaverum
cernebantur. quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus serabant intactos,
angore et inedia consumendos. inter quos Aristaenetus affectatam recens
dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris
Eusebiae Pietatem cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.
7.
alii subita ruinae magnitudine oppressi, isdem adhuc molibus conteguntur.
conlisis quidam capitibus vel umeris praesectis aut cruribus inter vitae
mortisque confinia aliorum adiumenta paria perferentium inplorantes cum
obtestatione magna deserebantur.
8.
et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum hominumque pars maior, ni
palantes abrupte flammarum ardores per quinque dies et noctes quicquid consumi
poterat exussissent.
9.
Adesse tempus existimo pauca dicere, quae de terrae pulsibus coniectura veteres
conlegerunt. ad ipsius enim veritatis arcana non modo haec nostra vulgaris
inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta
physicorum iurgia penetrarunt. IO. unde
et in ritualibus et pontificiis obtemperantibus sacerdotiis cavetur, ne alio
deo pro alio nominato, cum, qui eorum terram concutiat sit in abstruso, piacula
committantur.
10.
accidunt autem, ut opiniones aestimant, inter quas Aristoteles aestuat et
laborat, aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece syriggas appellamus,
inpulsu crebriore aquis undabundis: aut certe, ut Anaxagoras adfirmat, ventorum
vi subeuntium ima terrarum: qui cum soliditatibus concrustatis inciderint,
eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint
umidi. unde plerumque observatur terra tremente ventorum apud nos spiramina
nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.
11.
Anaximander ait arescentem nimia aestuum siccitate aut post madores imbrium
terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et
nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam cieri propriis sedibus. qua de
causa terrores huius modi vaporatis temporibus aut nimia aquarum caelestium
superfusione contingunt. ideoque Neptunum umentis substantiae potestatem
Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.
12.
Fiunt autem terrarum motus modis quattuor. aut enim brasmatiae sunt, qui humum
intus suscitantes sursum propellunt inmanissimas moles, ut in Asia Delos
emersit et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia prioribus saeculis dictitata,
aureo quondam imbri perfusa, et Eleusina in Boeotia et apud Tyrrenos Vulcanus
insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes et obliqui urbes aedificia
montesque conplanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito
voratrinis terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari Europaeo orbe
spatiosior insula s et in Crisaeo sinu Helice et Bura et in Ciminia Italiae
parte oppidum Saccumum ad Erebi profundos hiatus abactae aeternis tenebris
occultantur.
13.
inter haec tria genera terrae motuum mycematiae sonitu audiuntur minaci cum
dissolutis elementa conpagibus ultro adsiliunt vel relabuntur concidentibus
terris. tunc enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus fragores
fremitusque terrenos. sed hinc ad exorsa.
VIII.
1.
At Caesar hiemem apud Parisios agens Alamannos praevenire studio maturabat
ingenti, nondum in unum coactos sed in insaniam post Argentoratum audaces omnes
et saevos, operiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia,
diutius angebatur. nec enim egredi poterat antequam ex Aquitania aestatis
remissione solutis frigoribus et pruinis veheretur annona.
2.
sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente
versans et varia id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata
barbaris occurreret insperatus firmatoque consilio XX dierum frumentum ex eo,
quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum bucellatum, ut
vulgo appellant, umeris inposuit libentium militum, hocque subsidio fretus
secundis, ut ante, auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum
duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
3.
quibus paratis petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo
Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxandriam locum habitacula
sibi figere praelicenter. cui cum Tungros venisset, occurrit legatio
praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub
hac lege praetendens ut quiescentes eos tamquam in suis nec lacesseret quisquam
nec vexaret. hos legatos negotio plene digesto oppositaque condicionum perplexitate
ut in isdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.
4.
dictoque citius secutus profectos Severo duce misso per ripam subito cunctos
adgressus tamquam fulminis turbo perculsit iamque precantes potius quam
resistentes in oportunam clementiae partem effectu victoriae flexo dedentes se
cum opibus liberisque suscepit.
5.
Chamavos itidem ausos similia adortus eadem celeritate partim cecidit partim
acriter repugnantes vivosque captos conpegit in vincula, alios praecipiti fuga
trepidantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit
innocuos, quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis
humi prostratis sub obtutibus eius pacem hoc tribuit pacto ut ad sua redirent
incolumes.
|