Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XVIII
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XVIII

Capp. I-II

I.

1. Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. at in Galliis cum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud Parisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans, nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret inpune.

2. idque ea re levi labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitudo vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor.

3. et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.

4. Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitato censorio vigore pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus vehementer eum inpugnans documentorum inopia percitus exclamavit ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negare sufficiet? contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore ecquis ait innocens esse poterit si accusasse sufficiet? et haec quidem et huius modi multa civilia.

II.

1. Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi, qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum invaderet repentinus, seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus.

2. Hariobaudem vacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad conlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.

3. quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno ad expeditionem undique milite convocato profectus id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem civitates multo ante excisas introiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. et utrumque perfectum est spe omnium citius.

4. nam et horrea veloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium, Tricensimae, Novesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodam eventu etiam Florentius praefectus apparuit subito partem militum ducens et commeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis.

5. Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarum urbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciis apparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos.

6. reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.

7. Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit docuitque conperta. post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Severi successore, destinate certantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe contigit, per incivilitatem militis occurrentia vastitantis abrupte foedera frangerentur.

8. Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculum cogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter ut a transitu Romanos arceret. eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitudo venit prope Magontiacum prohibitura viribus magnis exercitum ne transmitteret flumen.

9. gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe pons cum multorum discrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum.

10. quod hostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter incedentes ubi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes custodientes pervigili studio ne transitus temptaretur.

11. verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quove iri deberet penitus ignorantes.

12. et collecti nocte provecta inpositique omnes, quos lusoriae naves quadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumen adeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere limitis ripas.

13. Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium conrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inproviso adorti nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos, lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas, occiderunt.

14. Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditiones praeteritas ibi levamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes: et indomito furore sedato necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentium opinione praeventa visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta

15. ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapinisque per medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque saepimenta fragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum multitudinem visosque cadentes multos aliosque supplicantes cum ventum fuisset ad regionem cui Capellatii vel Palas nomen est, ubi terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita ea propter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperentur inpavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes venerant pacem anxiis animis precaturi.

16. post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est artius, allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus.

17. et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa stupebat armorumque varium decus, visa tunc primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus utpote vicinus limiti mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima

18. libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macriano quidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto et legationis nomine precator venerat pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poterat ne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum adquiescerent per alios inpetratis.

19. sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et habitacula captosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. inter quas id festinatum est maxime, ut captivos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License