VII.
1.
Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in medio pontis
Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere laetissimi,
coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse,
citius exinde ad satrapen reversi quievimus hospitalibus officiis recreati.
2.
unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis ducente solacio
celerius quam potuit sperari reversi confirmavimus animos haesitantium, unum e
navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos.
3.
extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae ducem
rectoremque provinciae tunc Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis et
pecoribus universis ad tutiora transire et agiliter deseri Carras oppidum
invalidis circumdatum muris, super his campos omnes incendi, ne pabulorum
suppeteret copia.
4.
et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi vis maxima
frumenta omnia, cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita
contorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis marginibus Tigridis nihil viride
cerneretur. tunc exustae sunt ferae conplures maximeque leones per ea loca
saevientes inmaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.
5.
inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta leones vagantur innumeri,
clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. at ubi solis radiis exarserit
tempus, in regionibus aestu ambustis vapore sideris et magnitudine culicum
agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. et quoniam
oculos quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt volucres palpebrarum
libramentis mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius aut fluminibus
mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos
unguibus crebro lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quod ni fieret,
universus oriens huius modi bestiis abundaret.
6.
Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missi citerioris
ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere
conmunibant, tormenta, qua non erat voraginosum, locis oportunis aptantes.
7.
Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium
lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra quasi fundata
cum mortuis pace nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens militari
pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo
delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu
dictuque tristia [futuros praenuntiant motus] vitare optimum quemque debere
saeculi progressione discamus.
8.
interea reges Nisibi prostratione vili transmissa, incendiis arida
nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub montium
pedibus per valles gramineas incedebant.
9.
cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod
centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis
aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia
transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem nivibus tabefactis
inflatum late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.
10.
convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta
praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu
urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter
suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu
regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc
intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese
ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus nullisque adhuc aquis
advenis adulescens facile penetrari poterit ut vadosus.
11.
his auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta ab
instituto itinere conversa praevium sequebantur.
VIII.
1.
Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatam ut
superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis
hostiles impetus, si iuvisset fors ulla, repelleremus.
2.
sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. namque duarum turmarum
equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi
enerves et timidi praesidium per eos traductus agentes nocturnasque paventes
insidias ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites
conveniret, longius discedebant.
3.
hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia fere Persarum
Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa post tumulos
celsos vicinos Amidae occultabantur armata.
4.
Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus,
ab alta quadam specula radiantium armorum splendore praestricti hostisque
adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari,
restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essent iam in contuitu qui
sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente metu
indubitatae mortis cautum existimantes.
5.
denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat
cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes et urgente utraque
parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Ursicino agnitus et
obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et nefarius appellatus, sublata
tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equo curvatisque
membris, humum vultu paene contingens salutavit patronum appellans et dominum,
manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
6.
et ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate, non voluntate ad haec,
quae novi scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut
nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriis
meis potuit refragari. simul haec dicens e medio prospectu abscessit non
aversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
7.
Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant
editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam
celeritate quam maxima propinquare.
8.
atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset
occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximum
videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno
conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.
9.
itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimur
Tigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi implicantibus armis
haeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine vorabantur,
non nulli cum hoste congressi vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate
perterriti petebant proximos Tauri montis excessus.
10.
inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cum Aiadalthe
tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.
11.
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus
domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum avellere
obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem
petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam,
unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad calles artandas
aedificatae densius constringebant.
12.
hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque
ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorum cadavera
multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me
quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat
validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
13.
et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent e
propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque
per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis virili et
muliebri sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina commercia
circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum augebat agrestium.
14.
interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cum exitio
sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant,
invocantibus.
|