V.
1.
Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis circumdabat et erigi
aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum
fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent
defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem
brevi cessabant.
2.
erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut
praediximus, virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad
eas vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii
turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent
aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero
revertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua
unius hominis manu adgesta.
3.
postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis egredi nequeuntes
frendebant ut bestiae. verum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut
docebimus.
4.
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim,
turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici
sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis per
radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo
haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae
contingunt flumina, vidimus, fabre politae.
5.
per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad
diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte
fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis
medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago
punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte
circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis
proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa
peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam
antea civitatem.
6.
inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an
multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur
opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae
ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars graviter
vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis
corporibus interibant.
7.
quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo
securius moenia omnium concursu defendebantur.
8.
et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes
in planum ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut
vergente in meridiem die gentes vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes
complurium mortes, tentoria repeterent metu.
VI.
1.
Adspiravit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade emenso,
cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis
initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad hosticum
ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem
stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.
2.
nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum milia
extracta complura servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi et
mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis itineris longinquitate
offensae, abiecta vivendi cupiditate suris vel suffraginibus relinquebantur
exsectis.
3.
Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed
intempestivo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant,
mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent.
4.
utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe
repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra
diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso
facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro
magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque
aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
5.
Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id
potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri
non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae
non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent
prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros.
6.
quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri
laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque
dispositis. et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo tamen
aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque
impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis
aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.
7.
Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta
sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni, orantes caeleste
praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum
prope venissent, conferti valido cursu quibusdam stationariis interfectis
exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes
supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus, occulte meditabantur.
8.
verum audito licet levi reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno,
excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites
vestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis,
quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique
frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.
9.
contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis
secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium
crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium
hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et, velut
repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius
invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium
discedebant.
10.
et resultantibus e civitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros
si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine
iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios,
quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta
viri fortes susciperentur innoxii.
11.
hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam
perniciose, pars leviter vulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non
Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum
centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis
tentoriis obtruncarant.
12.
horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post civitatis excidium
armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae
ad praesens servantur intactae.
13.
Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera optimates
invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis
indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per
stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis
adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.
|