XI.
1.
Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem
permovebant nuntii metuendi et graves indicantes id, quod tunc magnopere
formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus
dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno
praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt versabiles, aliquid molirentur
inicum, regiones confines limitibus occupasse vagarique licentius genuino more,
ni pellerentur, omnia turbaturos.
2.
Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta
undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad
procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum
opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus
animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam
necessaria cuncta vel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant.
3.
nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat,
ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione
titubantium benivola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae
clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia relevatae:
indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis
viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes
suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus
potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque
proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
4.
Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis
imperator, ut dictum est, Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad
honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub
pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines barbaros observabat
ante adventum suum amicitiae velamento Pannonias furtim vastandas invadere
hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem
undique pervium faciunt nostrique pruinis subdivales moras difficile
tolerabant.
5.
Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus
singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post
pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur per varia limitesque
contra interdicta pulsarent.
6.
qui vana quaedam causantes et inrita, pavore adigente mentiri, principem
exorabant in veniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum
venire permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra
spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut
diuturno otio involuti et Quietem colentes tamquam salutarem deam tributariorum
onera subirent et nomen.
7.
His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut negotio, quod
rebatur inexplicabile, sine ullo pulvere consummando cunctos admisit, aviditate
plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat id sine modo strepentium,
quod externis sopitis et ubique pace conposita proletarios lucrabitur plures et
tirocinia cogere poterit validissima: aurum quippe gratanter provinciales
corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens adgravavit.
8.
proinde vallo prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis
erecto naves vehentes quosdam legionarios expeditos alveum fluminis proximum
ripis observare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore
consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga
pervaderent inprovisi.
9.
quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tam praeceps fingentes stabant
incurvi, longe alia, quam quae gestu praeferebant et verbis altis, mentibus
perpensantes .
10.
Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante lenissimum,
meditanteque adloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis furore
percitus truci, calceo suo in tribunal contorto marha marha, quod est apud eos
signum bellicum, exclamavit eumque secuta incondita multitudo vexillo elato
repente barbarico ululans ferum in ipsum principem ferebatur.
11.
qui cum ex alto despiciens plena omnia discurrentis turbae cum missilibus
vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquam perniciem, externis
mixtus et suis ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat
tempus neque cessandi, equo veloci inpositus cursu effuso evasit.
12.
stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut
vulnerati interierunt aut ponderibus superruentium solis adflicti, sellaque
regalis cum aureo pulvinari nullo vetante direpta est.
13.
Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in abrupto staret adhuc
imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare - nondum enim
exemptum periculis aestimavit - salutis fastu fidentior, licet ob procursionem
subitam semitectus, sonorum et Martium frendens barbarorum mori obstinatorum
catervis semet inmersit.
14.
et quia virtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem
perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat sine parsimonia vivos conculcans et
semineces et peremptos: et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus,
acervi constipati sunt mortuorum.
15.
urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars
spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque
deletos omnes in receptum canentibus lituis nostri quoque licet rari videbantur
exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens aut furori resistentes hostili
lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit.
16.
mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter
confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit.
17.
Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant
urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci vindictam, et
maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde
Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur
acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari
virium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque repelleret
cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia signa moturum.
XII.
1.
Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem
bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis,
quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus,
qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse
quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
2.
ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis
abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis
stipendiis versaretur.
3.
Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et
parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei
localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium
regionum caerimoniis solitum coli.
4.
et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa
scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur,
chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa
interdum remanebant in fano.
5.
ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris,
obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt,
auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad
orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum
experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
6.
datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et
similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut
lenioris ingenii spernebatur.
7.
Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque
calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles
et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant nexus, alios claustra
poenalia consumpserunt.
8.
et electa est spectatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina
Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus oportuna, quod secretior et
inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina
trahebantur.
9.
Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et
consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse
dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his
casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam
arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.
10.
dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus
periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe
auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras
11.
Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam
relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta
viderat multa.
12.
Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium
introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper
et fidentius absolutus est.
13.
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore
durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit,
adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non
temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat adfectare. diu
itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus nequaquam varians eadem
oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.
14.
Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis eximit
abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine
distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus
damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e
promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex
nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.
15.
nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per
monumentum transisse vesperum malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus
sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana
pronuntiatus reus capitis interibat.
16.
et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum
olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitaverint multi.
17.
unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem
eum fore malorum communium adserebat, fatum eius vigens semper et praesens in
abolendis adversa conantibus eluxisse vocibus magnis exclamans.
18.
Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat,
reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum
et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere
cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi maiestas pulsata defenditur, a
quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.
19.
sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi
subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere vel laedere
potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi
occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
20.
Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum visu
relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et
barba quattuorque oculis et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita
distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.
21.
nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum variarum eventus, quae
quoniam non expiantur ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et
incognita.
XIII.
1.
His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus,
temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes, ut solent
verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis
confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant,
praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile
discurrentes.
2.
ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est
rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque
correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione
dignum aestimaretur.
|