Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXV
    • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. V-VI

V.

1. Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut, ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

2. discissique studiis turbulentis Arintheus et Victor et e palatio Constanti residui de parte sua quendam habilem scrutabantur, contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex conmilitio suo quaeritabant.

3. quae dum ambiguntur, nulla variante sententia itum est voluntate omnium in Sallustium eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles advertens destinatius reluctantem «ecquid ageretis» ait «si id bellum vobis curandum commisisset absens, ut saepe factum est, imperator? nonne posthabitis ceteris militem instantibus aerumnis eriperetis? id nunc agite, et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt».

4. Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter conmendabilis. erat enim Varroniani notissimi comitis filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.

5. et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo per agmina iam discurrebat proficisci parantia.

6. et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat in lacrimas effusi sunt omnes et luctum.

7. quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum criminatur inprovide, nauticos idem iustius incusabit, amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, quod clavos regendae navis cuilibet periculi socio conmiserunt.

8. his ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, extincto quem verebatur, turbine concitato calonum ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. hoc ille audito, quod semper trepidis votis expetebat et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu agminis nostri invadi terga postremi.

VI.

1. Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset ut cogitabat, superiorem vero fore profectum.

2. proinde egredi iam coeptantes adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum fremitum accessumque terribilem equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter restiterunt.

3. dein legiones Ioviorum atque Victorum laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus legionum tribuni, quae tunc primas exercitus obtinebant.

4. hisque sepultis ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis cum ad castellum Sumere nomine citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est. hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum coxfugisse rettulimus.

5. Secuto deinde die pro captu locorum reperta in valle castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis.

6. hocque viso e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant ut perfidos et lectissimi principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.

7. ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis vi repulsi sunt magna.

8. Egressi exinde proxima nocte Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu structis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.

9. cumque his Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.

10. hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano ad similitudinem praeteriti temporis accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.

11. in hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. nam progredientes nos sequebantur crebris lacessitionibus retrahentes, et cum staremus ut pugnaturi, gradum sensim referentes, moris diuturnis excruciabant. iamque, ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere, fama circumlata fines haut procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans inmodeste dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.

12. quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi inperitos adserens esse conplures, simulque adiciens hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.

13. sed cum haec saepe congeminando refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.

14. electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum elatis manibus contortisque sagulis ostendebant.

15. hoc longe conspecto ardens ad transitum miles ea mora tantum modo tenebatur quod utribus e caesorum animalium coriis coagmentare pontes architecti promittebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License