5.
Nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se hoc nomen in codicem
accepti et expensi relatum confitetur, sed in adversariis patere contendit. Usque eone te diligis et
magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis sed <ex>
adversariis petas? Suum codicem testis
loco recitare adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum adversaria
proferre non amentia est?
6.
Quod si eandem vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam tabulae,
quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem conservare, memoriae
tradere litterarum vetustatem? Sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco
codicem scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infirmum est, id
apud iudicem grave et sanctum esse ducetur?
7.
Quid est quod neglegenter scribamus adversaria? quid est quod diligenter
conficiamus tabulas? qua de causa? Quia haec sunt menstrua, illae sunt
aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis
memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec
sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. Itaque adversaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas
recitavit. Tu, C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex
adversariis pecuniam petere non auderes.
8.
Ego quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud vero quod ad
rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria
rettulisti? Erubescit, quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet.
Sunt duo menses iam, dices. Tamen in codicem accepti et expensi <referri>
debuit. Amplius
sunt sex menses. Cur tam diu iacet hoc nomen in adversariis? Quid si tandem
amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas
paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis
iacere pateris?
|