13.
Ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum confugiunt,
hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum
fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi.
Iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse
sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. Reliquum est
ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam
petere possit non reperio. Stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore, quo
praesente? quis spopondisse me dicit? Nemo.
14.
Hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae
et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar
cur secundum Roscium iudicari debeat. Pecunia petita est certa; cum tertia
parte sponsio facta est. Haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut
stipulata sit. Datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse
codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit.
15.
Quid ergo est? Quod et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio
sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis
existimare quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter
eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc
formulam omnia iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia
domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus. Illa superior fuit
oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem,
illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa
comparata.
16.
Pecuniam petis, Fanni, a Roscio. Quam? dic audacter et aperte. Utrum
<quae> tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa
sit et ostentata? Quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. Quae ex societate debeatur? Quid ais? Hoc iam neque
leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. Si qua enim sunt privata
iudicia summae existimationis et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae,
tutelae, societatis. Aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae
continet vitam, et pupillum fraudare qui in tutelam pervenit, et socium fallere
qui se in negotio coniunxit.
|