17.
Quae cum ita sint, quis sit qui socium fraudarit et fefellerit consideremus;
dabit enim nobis iam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave
testimonium. Q. Roscius? Quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo
restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et
castissimam vitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium
fraudavit! Potest hoc homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius—audacter
dico—plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se,
quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita
dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter
abstinentiam.
18.
Sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? Ignotum hominem scilicet
pluribus verbis commendo. Estne quisquam omnium mortalium de quo melius
existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior
liberaliorque videatur? Quid? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas
aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc
et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut
honestissimo aut amicissimo facere consuevit.
19.
Qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et laederes et
laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. Eundem tu et
honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas et socium fraudasse
arguebas? Sed, ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas;
de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas.
Fraudavit
Roscius! Est hoc quidem auribus animisque omnium absurdum. Quid si tandem
aliquem timidum, dementem, divitem, inertem nactus esset qui experiri non
posset?
20.
Tamen incredibile esset. Verum tamen quem fraudarit videamus. C. Fannium
Chaeream Roscius fraudavit! Oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se
utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. Nonne ipsum
caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare
calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam
coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis,
mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est
rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius
in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur.
Nam Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit
Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura
vitaque est expressa. Qui quam ob rem
Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit, mihi <vix> videtur,
nisi forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis animadvertit.
|