25.
Quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero.
Formulam non noras? Notissima erat. Iudicio gravi experiri nolebas? Quid ita?
propter familiaritatem veterem? Cur ergo laedis? Propter integritatem hominis?
Cur igitur insimulas? Propter magnitudinem criminis? Itane vero? quem per
arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium,
hunc per iudicem condemnabis, cuius de <ea> re nullum est arbitrium? Quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut
iacere noli ubi non oportet. Tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum
est. Nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem
fraudis fecisse indicasti. Dic enim, tabulas habes an non? Si non habes, quem ad
modum pactio est? si habes, cur non nominas?
26.
Dic nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! Non
petiit. Dic pactionem fecisse ut absolveretur! Non pepigit. Quaere qua re sit
absolutus! Quod erat summa innocentia et integritate. Quid enim factum est? Venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere
commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum
negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. Iudici hic denuntiavit; absolutus
est. Tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? Perstat in impudentia.
'Pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.' Idcirco videlicet ne condemnaretur.
Quid erat causae cur metueret ne condemnaretur?—Res erat manifesta, furtum erat
apertum.
27.
Cuius rei furtum factum erat? Exorditur magna cum exspectatione veteris
histrionis exponere societatem. 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum
Roscio communis.' Hic primum questus est non leviter Saturius communem factum
esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. Largitus est
scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. Sic
puto.
28.
Quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari.
Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis
fuisse. At ego totum Rosci fuisse contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid
Rosci? Disciplina. Facies non erat, ars erat pretiosa. Ex qua parte erat Fanni,
non erat HS #, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciccc iccc; nemo enim
illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa
membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat
ab hoc tradita locabat se non minus HS ccciccc iccc.
|